|
Fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed, et ipsa
hodie sanctificabitur in vasis. Secundum ritum legis loquitur, secundum
quem illicitum erat ut in vasis, in quibus ante communis cibus positus
fuisset, sanctificatus postea panis poneretur. Ideo dicit vasa puerorum,
id est comitum suorum sancta, quod nihil in eis commune continebatur,
quo minus cibum sanctificatum caperent. Porro haec, inquit, via polluta
est; id est nos via polluti sumus aliquid videndo forte vel contingendo,
propter quod jure secundum legis consuetudinem a contingendis sacris
prohiberi deberemus. Sed et ipsa sanctificabitur in vasis, id est
parcetur nobis de his si qua tetigimus immunda. Parcetur dico propter
vasa quae munda portamus.
|
|