|
Heli jacebat in lectulo suo, et oculi ejus caligaverant nec poterat
videre, hic distingue. Postea sequitur, et lucerna Dei exstingueretur.
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei, et vocavit
Dominus Samuel; et hoc antequam lucerna Dei exstingueretur, qui Samuel
dormiebat in templo Domini. Quod autem dictum est antequam lucerna
exstingueretur, vocatum a Domino Samuel; vel sic accipiendum est, quasi
diceretur nocte vocavit, vel ideo quia ipse Samuel qui nondum cum Deo
loqui consueverat, lucerna lucente, nullum alium in templo praeter Heli
esse videret. Cumque ipsum Heli nequaquam locutum didicisset, Dei vocem
hanc esse non dubitaret.
|
|