|
Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro. Quod dicit
quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos, et
postea subjungit: Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro,
ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt,
et quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter
civitates quasi capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non
solum ab iis qui in civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant
absque muro: hoc est tam a minimis quam a maximis collecta est, ut sicut
periculum erat omnium, ita oblatio esset universorum. Sic igitur omnes
dederunt per universam regionem a fine usque ad finem, hoc est quod
sequitur: Et usque ad Abel magnum? lapidem dicit de quo superius
dixerat: Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri:
vaccasque imposuerunt super ea. Hic ergo lapis quasi terminus erat
terrae Philisthiim, et Israel usque ad quem Philisthaei arcam Domini
prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta, holocausta
obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae erant
absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus
Domino persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod
dicitur: Usque ad Abel magnum, usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum
nomen lapidem sonat. Abel enim Hebraice lapis dicitur, ut proprium nomen
ex communi vocabulo derivatum intelligatur. Super quem lapidem posuerunt
arcam Domini sicut superius dictum est: Quae arca erat usque in illa
die, quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo
etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt,
sed foris dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri
Cariathiarim non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt
illi. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia
plebis. Quidam per septuaginta viros majores et principes populi
intelligendos putant. Ut quod sequitur: Quinquaginta millia plebis, sic
accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum
foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in
Hebraeo plebis non habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant:
Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia; ac si
dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de populo, neque
hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum
prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente
civitati Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens: Eo quod
vidissent arcam Domini; scilicet non reverenter, neque cum timore, ut
tantam rem decebat; sed audacter irruentes respexissent arcam Domini.
Dignum quippe fuerat, ut quia Philisthaeos, qui digni non erant arcam
Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate percussos audierant: ipsi
quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et timore ad
illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione
percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in
sequentibus, cum ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet,
percussus periit, quia inclinato vehiculo, et ruinam minitanti auxilium
laturus majestatem praesidentis non cogitavit.
|
|