I REG. VII.

Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus). Ab eo scilicet tempore, quando ingressa est in Cariathiarim usque ad hoc tempus, quando ait Samuel ad universam domum Israel, quod sequitur: Vocavit nomen illius, lapis adjutorii. Quod igitur superius Israel juxta lapidem adjutorii castra posuisse dicitur, per anticipationem dictum est, id est in loco ubi postea hic lapis positus est sic appellatus.