I REG. XIII.

Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel. Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui cum regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in regno, fecit quod sequitur: Elegit sibi tria millia de Israel. Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius anni, filius triginta annorum. Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa, id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur. Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina. Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit buccina in omni terra: dicens, audiant Hebraei. Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et animarentur ad praelium. Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam, quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente, quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala. Hebraei autem transierunt Jordanem. Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens interpretatur.