|
Porro triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur.
Hebraeus habet sic: Vagham, Neza Izrahelloe Zachir, ; id est, porro
virtus Israel non mentietur. Hoc vult dicere, quod Deus qui est
triumphator in Israel, quia per eum Israel triumphat et vincit; sine
virtutis Israel, id est dans virtutem et fortitudinem Israel; ipse non
mentietur, ut verbum suum mutet, sicut tu modo verbum ejus cassare
conatus es, non faciens quod praecepit. Ipse autem non mentietur, sed ad
effectum perducet verbum suum, sive non parcet quasi miseratione aliqua
mutatus, ut non impleat quod proposuit, sicut tu prius videri voluisti
parcens hominibus dignis morte, et mendacem faciens Deum. Nec
poenitudine flectetur, ut poeniteat eum proposuisse, et sic flectatur,
et non faciat quod facere cogitavit. Neque enim homo est ut agat
poenitentiam. Homo enim qui malum velle potest et mutare potest,
poenitentiam agere potest.
|
|