|
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan
filium ejus; et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, id est artem
sagittandi; quoniam Saul, et Jonathas filius ejus sagittis Philisthiim
interierant, ut si denuo bellum surgeret, contra adversarios se
defendere possent. Sicut scriptum est in libro justorum. Quidam librum
justorum hunc eumdem librum intelligendum putant, propter Samuelem et
David: de quibus principaliter agit. Alii librum justorum, legem Moysi
interpretantur, in qua forma justitiae hominibus proponitur. Ex qua
conjici putant in nonnullis locis artem sagittandi utilem, sicut
fortassis illud in Genesi Jacob dicente quod portionem tulerit de manu
Amorrhaei in gladio et arcu. Alii librum justorum non hominum
interpretantur, sed judiciorum vel praeceptorum. Ac si diceretur in
libro juris, ut sit sensus, praecepit ut docerent filios Juda arcum, ut
hoc ita quasi pro lege teneretur, et inviolabiliter observaretur,
secundum quod scriptum est in libro juris, et praecepto legis editum.
Clypeus fortium, pluraliter pronuntiandum, quod tamen singulariter
exponens adjungit: Clypeus Saul. Modus dicendi quando aliquid communiter
proponitur, cui singularis executio adjungenda est. Hic fit in rerum
exaggeratione, quando quid cum valida intentione narratur. Abjectus est
clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Quasi
hominis vilis, quasi hominis sanctificationem divinam non habentis.
Deinde sequitur: A sanguine interfectorum ab adipe fortium, sagitta
Jonathae nunquam abiit retrorsum. Ac si diceret. Non abiit retrorsum
sagitta Jonathae in praeliis ut emissa unquam cassa resiliret a sanguine
fortium, ab adipe medullatorum; sed fortiter penetravit effundens
sanguinem, et perstringens adipem fortium, quos interficiebat. Jonathas
in excelsis tuis, o Israel, interfectus est. Doleo super te, frater mi
Jonatha.
|
|