II REG. V.

Dictum David ab eis, id est a Jebusaeis. Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos. Caecos, et claudos super muros suos posuerunt, ut dicerent advenienti. Non ingredieris huc ad contemptum, scilicet illius quasi tales ad violentiam ejus repellendam sufficerent. Ideoque dixerunt ei: Non ingredieris huc nisi istos videlicet caecos et claudos, qui ad resistendum tibi propositi sunt, abstuleris. Proposuerat enim David in die illa praemium, illi scilicet, qui percussisset Jebusaeum; et tetigisset domatum fistulas. Id est fistulas canalium, prominentes per summitatem muri a domatibus, id est tectis domorum ad educendam aquam stillicidiorum. Illi ergo, qui primus usque ad canalia desuper prominentia ascendens urbem ingrederetur, praemium proposuerat David, quod tamen praemium hic non determinat, sed in libro Paralipomenon exponit, scilicet quod ducem exercitus faceret. Unde Joab primus ascendens, princeps militiae factus est. A mello, et intrinsecus. Mello locus erat in civitate a quo incipiens aedificare per circuitum, et intrinsecus aedificavit.