|
In me, domine mi rex, iniquitas, et in domo patris mei; rex autem, et
thronus ejus sit innocens. Quasi diceret: Cave ne forte promissio tua
inanis sit, quod non convenit tibi, qui rex es et Dominus, ut iniquitas
inveniatur in te, sicut, et de me et domo patris mei, id est mei
similibus. Quanto enim major es, tanto iniquitas tua deformior.
Recordetur rex Domini Dei sui, id est timeat Dominum Deum suum. Ut non
multiplicentur, id est, ut non permittat multiplicari et multipliciter
insurgere: proximos sanguinis, id est, cognatos interfecti ad
ulciscendum; et tunc non interficient filium meum. Loquar ancilla tua,
etc. Accepta securitate de causa quam suam finxerat; nunc infert quo
regem ad parcendum cogat proprio judicio, dicens: Quare cogitasti
hujuscemodi rem; id est, quod filium tuum ejecisti pro nece fratris,
quod quidem contra populum Dei fuit; quia nocere poterit in posterum hoc
exemplum populo Dei, si imitatus hoc fuerit populus, similiter hoc
agens. Nunc igitur veni, quia bonum est parcere, et misereri. Ideo veni,
et loquar ad te regem Dominum meum verbum hoc, quod feci de filio meo.
Quod sequitur: praesente populo, in Haebraeo expressius invenitur: chi,
chire, , id est, quoniam terruerunt me; quasi diceret quia terruerunt me
illi, qui filium meum interficere voluerunt: ideo veni pro impetranda
venia. Quod tamen, et in prioribus verbis convenienter intelligi potest,
ut si sensus; veni ut loquar verbum, praesente, hoc est instante et
urgente me populo, qui filium meum ad mortem exposcunt. Et dixit ancilla
tua. Loquar regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae; id est,
si forte exaudiat me deprecantem pro filio meo. Et exaudivit rex. Dicat
ergo ancilla tua, ut fiat verbum Domini mei regis, ut judicium quod de
mea causa fecisti, in tua conserves; quia tu sicut angelus Dei nec pro
ira quam adversus aliquem habeas, nec pro gratia a veritate moveri
debes. Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dexteram, nec ad
sinistram est; nusquam scilicet deviat quidquam ex omnibus, quae locutus
es, quin ita sit ut dicis, quod scilicet manus Joab mecum est. Sapiens
es in omnibus istis, ut intelligas omnia: hoc est quod expediat fieri in
omnibus, quae agenda super terram. Captatio est, ut attendat qui agendum
sit ut sapiens.
|
|