II REG. XXI.

Ab initio messis donec, stillaret aqua super eos. Nota quod in illis regionibus, aestate, maxime tempore messis, nec tonitrua sonant nec pluviae fiunt, usque ad circa Kalendas Septembris. Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel; et descendit David, etc. Quam in hoc loco Arepham [Arafam] Scriptura nominat, ipsa creditur fuisse Orpha Moabitis, nurus Noemi, socia Ruth de cujus progenie nati sunt hi quatuor gigantes, qui hic in manu David, et servorum ejus cecidisse dicuntur. Repetit autem a superioribus Scriptura, bella ista commemorans fortassis alio ordine quam gesta sunt. In primo, Abisai filius Sarviae interfecit Jesbidenob; in secundo, Sobochai interfecit Sephi [Zap]; in tertio, David qui hic dicitur Adeodatus, quoniam ad liberationem Israel a Deo donatus est, et filius saltus, quia de pascuis et saltu sumptus est, et polymitarius, quia multiplici decore cultum Dei ornavit in psalmis et canticis: et Bethlehemites, propter patriam. Ipse scilicet David interfecit Goliath Gethaeum. Quod bellum primum fuisse videtur, quamvis hic commemoretur tertium. In quarto Jonathas interfecit virum senos digitos singulis manibus pedibusque habentem qui similiter fuit de stirpe Arepha [Arafa].