II REG. XXIII.

Haec sunt verba novissima quae dixit David. Haec videlicet quae supradicta sunt, vel haec quae sequuntur: Dixit David filius Isai, More Scripturarum de se loquitur quasi de alio: Dixit vir cui constitutum est Christo Dei Jacob, id est, cui gratia vel officium concessum est de Christo Dei Jacob; ut videlicet sit Christus Dei Jacob. In Hebraeo sic est: Dixit vir levatus super Christo Dei Jacob, id est vir qui est Christus Dei Jacob; quem ipse Deus Jacob superlevavit, id est exaltavit, ut esset superior omnibus. Egregius psaltes sive psalmista in Israel. Quid dixit? Hoc scilicet, Spiritus Domini locutus est per me: et sermo ejus per linguam meam: Deus Israel dixit mihi et fortis Israel locutus est mihi. Quid dixit mihi? hoc videlicet quod ille qui justus est debet esse dominator hominum. Ita tamen quod dominator sit in timore Dei; ut sic per justitiam homines inferiores regat, quatenus semper per timorem Deo se subdat superiori. Vel hoc dixit mihi, quod dominator hominum justus et dominator in timore Dei rutilat et germinat. Hoc dixit mihi ut sciam qualiter praeesse debeam, et qualiter subesse, et per hoc factus sum splendidus. Sicut lux aurorae quae rutilat clare absque nubilo mane oriente sole; et factus sum germinans, sicut pluviis, id est irrigatione pluviarum germinat herba de terra. Quod tamen factum non est meritis meis: quia apud Deum cujus est totus mundus, non est tota domus mea, id est familia et progenies mea, ut pactum aeternum iniret mecum, ita firmum in omnibus atque munitum nisi gratia sua hoc fecisset. Ex qua gratia est cuncta salus mea et omnis voluntas mea., id est quidquid volo et desidero per eam datur et impletur, et non est quidquam circa me vel ad me pertinens, quod non germinet et proficiat. Praevaricatores autem, qualis Saul fuit, quasi spinae evellentur universi, quoniam indigni sunt ut permaneant in agro Dei, quia spinae non tolluntur manibus, quia intractabiles sunt et per rebellionem pungunt tangentes. Et si quis eas tangere voluerit increpando scilicet et castigando, armabitur ferro et ligno lanceato. Hasta lignum est, lancea ferrum quasi diceret. Quin in eos saevire voluerit, utetur non solis verbis quibus erudiantur, sed vindicta exstirpentur, ut exstirpati comburantur igne scilicet, inexstinguibili usque ad nihilum consumendi. Nota autem quod ligno percussio fit, ferro sectio; lignum ergo lanceatum est vindicta non solum crucians, sed exterminans. Haec sunt nomina fortium David. Hic enumerat eos qui in exercitu David fortitudine excellentes erant; quibus et ipsum David annumerat; quia perfecta gloria regis non esset fortes habere milites, nisi et ipse fortis esset. Propter quod ipsum caeteris omnibus praefert, quasi fortibus fortiorem, quatenus etiam ipsorum commendatio ad gloriam illi cedat. Numerat autem primum tres seorsum per se, quasi excellentiores omnibus, in quibus David primum ponit, ac primum ponit ac principem, secundum Eleazarum; tertium Semmaa. Hi primi tres. Deinde ponit alios tres et virtutem eorum exponit, quod per media hostium castra irrumpentes aquam de cisterna, quae erat in Bethlehem, attulerunt; quos tamen licet inter alios triginta insignes effulserint, primis tribus nequaquam aequandos esse testatur. Deinde adnumerat reliquos et in summa triginta sex, et cum Uria, triginta septem, qui sunt hi.

Incipiunt nomina fortium in Israel.

David primus fortium primorum Eleazar 2 Semmaa 3. Hi primi. Abisai primus fortium secundorum Banaias 2 Asahel 3. Hi secundi. Eleanan primus tertiorum Semma 2 Elicha 3 Heles 4 Hira 5 Abieser 6 Mobonnai 7 Selmon 8 Macharai 9 Heleph 10 Hithai 11 Banai 12 Heldai 13 Albiadon [Albialbon] 14 Axinaveth 15 Eliaba 16 Jonathas 17 Ara 18 Semma 19 Haian 20 Helefelet 21 Helian 22 Efrai 23 Farai 24 Igaal 25 Bonni 26 Selech 27 Naharai 28 Hira 29 Gareb 30 Urias 31

Joab non numeratur vel propterea, quia princeps aliorum et notus, vel propter mortem Abner et Amasae.

David in cathedra sedens. Ecce magisterium, merito quia sapientissimus. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Vermiculus ligni in se tener et mollis, durum lignum perforat. Quando tangitur, nihil mollius illo; quando tangit, nihil durius. In eo igitur quod tenerrimus appellatur, notatur humilitas et mansuetudo; in eo quod vermiculus ligni dicitur, fortitudo signatur. David quando laedebatur, nihil mansuetius; quando laedere volebat, nihil ferocius. Tres principales virtutes: sapientia, humilitas, fortitudo. Has omnes nullus aliorum habere potuit, nisi ille solus, in quo directus est Spiritus Dei. Has sequuntur tres quasi imagines aliarum: disciplina, sapientiae; mansuetudo, humilitatis; constantia, fortitudinis. Has autem secundas tres novissimae sequentes perverse imitantur. Disciplinam, hypocrisis; mansuetudinem, pigritia; constantiam, pertinacia. David sedens in cathedra, qui octingentos interfecit impetu uno. Ubi hoc factum sit, non legimus, nisi quantum hic commemoratur. In Hebraeo sic est: Octingentos una vice. Quod sic intelligi potest, quasi diceret David ligni vermiculo comparatur propter fortitudinem; qua omnia penetrat, et nihil ei resistere potest; in tantum ut super octingentos una vice irruere possit, et vincere. Post hunc Eleazar, secundus scilicet in fortitudine post David. Inter tres fortes, qui erant cum David quando Philisthini exprobraverunt Israel, scilicet timiditatem, et quod eis resistere non poterant: et congregati sunt ipsi Philisthaei illuc (ubi erat David) in praelium. Hoc Judaei dicunt ibidem factum ubi Goliath agminibus Israel exprobravit. Aliud non legimus nisi quantum hic dicitur: Et post hunc Semmaa filius Aggae de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione. Hoc cohaerere non videtur; sed sic legendum est: Post hunc, Semmaa. Et ipse similiter Philisthaeos percussit, et ubi subjungit: quia congregati sunt Philisthiim in statione; id est in loco ubi castris positis stabant et morabantur. Cumque fugisset populus Israel a facie Philisthiim, stetit ille in medio agri; id est in campo unde populus fugerat: et tutatus est, id est defendit eum; scilicet campum ut cum obtineret fugatis vel prostratis hostibus. Nec non, et ante; in alio scilicet praelio, quod ante hoc factum fuerat. Descenderant tres fortes, qui erant principes inter triginta [non adnumerato Uria] id est aliis triginta excellentiores. Et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Horum omnium, quae dicuntur aliam notitiam habere non possumus, nisi quantum conjicimus ex his quae in hoc loco commemorantur. Ipse percussit duos leones Moab. In Hebraeo evidentius legitur duos principes Moab. Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. Magna audacia ad tam ferocem aggrediendum solum descendere. Verumtamen usque ad tres, scilicet primum nominatos, non pervenerat, ut illis aequalis esset. Fecitque eum David sibi auricularium, id est consiliarium, a secreto, vel pro una dictione accipiendum est, vel a secreto, id est de secreto, quasi diceret de secretis, vel in secretis fecit eum consiliarium sibi.