|
Fecitque in templo fenestras obliquas, id est arcuatas desuper, vel in
toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super
parietes, id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata quasi solaria
per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum
latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non
contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent
singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro.
Trabes autem quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per
circuitum, id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ita
scilicet, ut non haererent muris templi, id est ut non essent infixae
muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas
excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero
capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest
ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus
tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum
lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti
cubitorum tabulata cedrina; viginti cubitos de sexaginta, qui in
longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est
occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte
similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento sursum fecit de parte
eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, id est ad hoc ut ipsa esset
Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, quia ad eam nisi per alia
introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum
pro foribus oraculi. A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem
quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas
suas, juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio
domus, id est intra domum, fecerat in interiori parte, id est remotiori
ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis,
et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis. In hoc
patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et
altare vestivit cedro. Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante
oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit
auro. Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante
oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, subaudiendum est lata
erat, et quinque altera, ut a summitate, id est extremitate, unius usque
ad summitatem alterius, per transversum, scilicet decem essent cubiti,
latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem
tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, id est
oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum.
Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una
septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi
tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in
eis, scilicet parietibus, cherubim, alias formas cherubim in diversis
locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias.
In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ut post determinat. Duo ostia de
lignis abiegnis altrinsecus, scilicet unum hic, alterum illinc. Et
utrumque ostium duplex erat, id est duas valvas habens; et se invicem
tenens, quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et
aedificavit atrium interius, quod exteriori cingebatur. Dispositis
tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum
cedri.
|
|