III REG. XX.

Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio faciam; hanc autem rem facere non possum. Sic est quasi diceret quod in initio petitionis tuae fuit de argento et auro tribuendo faciam; hanc autem rem, hoc est, ut etiam uxores et filios tribuam, facere non possum. Quis incipiet praeliari? Et ait: Tu; ne videatur contrarium quod prius dixerat per pedissequos principum provinciarum victoriam obtinendam. Nunc autem volo ipsum regem pugnam incipere. Sic enim dictum est, ut non exspectet assultum hostium; sed ut ipse, id est sui praelium incipiant, vel ipse incipiet totum exercitum producens; et deinde pedissequi principum provinciarum victoriam obtinebunt. Hoc est quod sequitur: Egressi sunt autem pueri prima fronte. Incipiente igitur rege praelium cum universis, isti praeeuntes victoriam obtinuerunt.