|
Praedicate jejunium et sedere facite Naboth, etc. Religiose inchoari
vult opus malitiae, ut per devotionem jejunii crudelitas homicidii
tegatur. Benedixit Naboth Deum et regem. Ironia est quasi maledixit
regem, ac per hoc Deum cujus minister est. Occidisti insuper et
possedisti. Et post haec addes. In Hebraeo sic est: Occidisti, et post
haec haereditabis? sub interrogatione, quasi dicat: Nunquid non sufficit
tibi occidisse hominem, nisi et haereditatem ejus possideas? In loco
hoc, etc. Quomodo dictum est ad Achab: In loco hoc in quo linxerunt
canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum sanguinem; cum sanguis
Naboth in Jezrael effusus sit, sanguinem vero Achab juxta piscinam
Samariae canes linxerint? Sed in hoc loco dictum est, id est tali loco,
quasi ita viliter effusum, sicut tu sanguinem Naboth effudisti.
|
|