|
Aedificavit quoque domum saltus Libani. Propter immensitatem et
multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia ex illo materia
sumpta est. Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et
tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque
columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim.
Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant columnarum;
et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a pariete
usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum;
a secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum
aliud. In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum
quadraginta quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut
non quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas
quadraginta quinque, quibus tabulatum compactum est esse dicamus; et
tres ordines in tabulato, quorum singuli quindecim tabulas continebant.
Hoc est quod dicit, cooperatura tres ordines, subauditur habebat,
respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus singulae tabulae
ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas respiciebant;
ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis
ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur,
insertis capitibus alterius ad alteram. Et super columnas quadrangulata
ligna in cunctis aequalia. In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et
postes quadrata unum contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia
quadrata, id est, desuper non rotunda; ad comparationem fortassis dictum
est eorum quae erant in introitu oraculi sic formata. Et porticum
columnarum fecit, id est, porticum in qua similiter columnas posuit,
quae porticus longa erat quinquaginta cubitorum secundum latitudinem
domus: et alteram porticum in facie majoris porticus, id est ante
majorem porticum. Porticum quoque solii in qua tribunal fecit. Solium
regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad
judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam.
Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati, id est secti et politi in
utraque superficie parietis. Et extrinsecus usque ad majus atrium
porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium interius.
Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus Domini,
tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios
ordines, nunc quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id
est ligna imputribilia; idcirco factum, ut varietas ipsa structurae
gratior fieret atque decentior. Alia autem fuerunt atria domus Domini;
alia domus regis, sive extrinseca, sive intrinseca. Et finxit, id est
artificiose composuit vel formavit duas columnas aereas, id est ex aere
fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed ad ornatum factae
sunt, et in porticu templi erectae. Altitudinis octodecim cubitorum; in
circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod linea duodecim cubitorum
ambiebat columnam utramque, haec erat mensura rotunditatis. Si linea
duodecim cubitorum cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus
complecteretur. Vel ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim
cubitorum erat, vel linea fusili opere illi circumducta, ambiebat eam
duodecim cubitorum. Capitella summitatibus columnarum superposita magna
erant singula altitudine quinque cubitorum, quorum opus, et factura
talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, quasi in modum retis
et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Quemadmodum ex hac
descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed perforata undique
fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam
exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo
sursum in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus
notant. Deinde duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum
ambiebant, ut ipsa malogranata extrinsecus pendentia quasi tegere
viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa capitella, quae erant
super summitatem columnarum. Capitella autem ista, quae erant super
summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, id est, in
eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat
desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, obscurum
est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella desuper non
rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed
quadrata fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod
ergo ait: In porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa
porticus quatuor cubitos habuisse dicatur; sed potius ipsa capitella
quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in porticu. Et rursum alia
capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra
retiacula. Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint,
an juxta posita, non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile.
Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu
triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam
triginta cubitorum cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod
simpliciter quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae
longitudinis posset ambiri; vel restem intellige torquem aeream ex ipso
opere fusam in similitudinem restis ipsum mare ambientem. Sculptura
subter labium circumibat illud decem cubitis. Quomodo decem cubitis
circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta fuisse
cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius
ambitus sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut
decem cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in
circuitu in duobus ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi
duodecim boves ex aere fusos super quos positus fuerat, contingebat. Sic
enim videtur, quod basis luteris significata sit quadrata decem
cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo ordines sculpturarum
histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare fundatum
erat. Crassitudo autem luteris, id est spissitudo erat trium unciarum:
duo millia batos capiebat luter; et tria millia metretas. Par quantitas
in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de eadem mensura legitur,
tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum tria millia
in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam et
dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. Istae bases non ad mare, sed
alios luteres praeparantur, quibus singuli superpositi sunt. Ipsum opus
basium interrasile erat; id est, interrasile opere factae sunt bases. Et
sculpturae inter juncturas, et inter coronulas, et plectas: leones, et
boves, et cherubim, et inter juncturas similiter, et subter leones, et
boves quasi lora ex aere dependentia. Obscura est descriptio nec facile,
quid intelligendum sit, agnoscitur. Videtur autem significare quod in
ipsis basibus per singula latera diversi fuerint ordines sculpturarum,
et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae variae in lineam
ductae, inter versum, et versum discretationem facientes. Ipsi autem
versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes, habebant
circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii
leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas
similiter desuper, ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi
sculpturae non per totum factae sunt, sed sursum, et deorsum in
lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae. Et subter leones, et
boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases
singulas, et axes aerei, et humeruli a quatuor partibus erecti, quasi ad
continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os
quoque luteris intrinsecus erat. Sic dicere videtur, quod a fundo
luteris intrinsecus quasi fistula rotunda surgens in altum, cubito, et
dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra luterem
eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat. In cujus
fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae egrediebantur.
In angulis autem columnarum, id est basium, variae coelaturae erant; et
media intercolumnia, id est, quae inter angulos erant, quadrata erant,
et non rotunda. Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat
quadrata; quia super quatuor numerulos in quatuor angulis erectos
apparebant. In summitate autem basis, id est, ipsa basis in summitate
sua erat unius cubiti et dimidii, ut convenienter luterem superpositum
portaret. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in
angulis; fortassis humerulos significat, qui in angulis erant
columnarum, in quibus similiter sculpturae factae sunt. Mare autem
posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem, id est in
angulo, ubi orientalis et meridionalis paries domus jungebatur. Columnas
duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos. In
Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et
retiacula duo. Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis
intelligat, nihil aliud significari nisi ipsa capitella rotunda,
columnis superposita. Quia autem funiculos nominavit, aliud voluisse
videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis capitellis sculpturam
factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti et
ambientis.
|
|