|
Dixitque Naaman, ut vis. Fiat, scilicet voluntas tua. Ecce non rogo
amplius ut mea accipias; sed tamen obsecro ut tua concedas. Concede mihi
servo tuo, ut de hac terra sancta in qua Deus verus adoratur, tollam et
feram mecum onus duorum burdonum. Quare autem portare voluerit terram
subjungit. Non enim faciet servus tuus ultra holocaustum aut victimam
diis alienis, nisi Domino. Adhuc igitur terram ferre volebat. Ut ex ea
in terra sua altare faciat Domino, in quo immolaret. Abiit ergo ab eo
electo tempore. Ambiguitate dictionis in terrae spatium et tempus
deceptus esse videtur. Nam in Hebraeo sic expressius sonat: Abiit ab eo
ergo quasi aliquando terrae spatio et sic convenienter adjungitur:
Dixitque Giezi puer, id est famulus, viri Dei, simile est quod in Genesi
legitur: Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratha (Gen. XLVIII). In
Hebraeo expressius sonat: Et adhuc spatium terrae, subauditur supererat:
Et ingrediebar Ephratha.
|
|