IV REG. VIII.

Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et infudit ipsi aquam, vel aqua ipsum infudit, id est perfudit, hoc est accepit pannum et madefecit in aqua et expandit super faciem ejus. Ipse Hazael tulit pannum et madefactum expandit super faciem domini sui, scilicet, ad refrigerandam faciem ejus quia calore aestuabat. In Hebraeo expressius dicitur: Expandit super faciem suam, ut non Hazael, sed ipse Benadab pannum madefecisse et ob refrigerium super faciem suam expandisse intelligatur. Quod tamen nil prodesse potuit, quia mortuus est. Quo mortuo, regnavit Hazael pro eo.