|
Nunquid non audivisti quod ab initio fecerim? id est quomodo olim
Pharaonem et Aegyptios populum meum persequentes submersi? Ex diebus
antiquis plasmavi illud, id est in diebus antiquis operatus sum illud,
id est illam vindictam. Et nunc adduxi, id est nunc iterum ad exemplum
revocare volo, ut simile in te exerceam. Tibi autem Ezechia hoc erit
signum. Hoc scilicet, quod hostem tuum prosternam, et repellam; hoc erit
signum sequentis propitiationis; quod videlicet terram ab eodem vastatam
post ejus abscessum multipliciter germinare faciam, ut populus meus
afflictus abundantia relevetur. Igitur hoc anno comede quod repereris.
Id est contentus esto eo quod habere poteris, ut si quid minus fuerit,
patienter feras. Et si non habes quod semines, ne timeas. In secundo
anno germina sponte nascentia multiplicabuntur; in tantum ut abundantia
frugum, et ad praesentem sustentationem, et ad futuram sementem
sufficiat. Propterea, In tertio anno seminate. Porro quod hoc futurum
sit, scire poteris ex eo quod regem Assyriorum tibi modo comminantem
repellam, et destruam.
|
|