|
Prudenti ac religioso verbi divini inter caeteros et prae caeteris
scrutatori G. Hugo peccator. Aliquoties accidisse comperi, ut rerum
difficilium tractatione aut insipientia relatoris auditorem corrumperet,
aut temeritas auditoris relatorem infamaret. Quapropter aeque cavendum
mihi videtur, ut potissimum illic ubi sine periculo aliud sentiri non
potest, nec facile nostra praesumamus asserere, nec aliena temere
judicare. Novi enim
ut dicit beatus Augustinus,
|
“somnia cor humanum pariat;”
|
|
atque eo judicio quo in sui cognitione fallitur, caetera quoque quae
praeter ipsum sunt, non recte conspicetur. Quid enim hoc esse putatis,
quod de rerum veritate tam diversa sentire solent homines? Nunquid
nomina est veritas? Ecce (ut interim de Deo taceamus) quid est quod
dialectica tot diversas et tam adversas, ne dicam perversas habet
sententias? Nunquid omnes noverunt unum id quod est, sed amore fallendi
diversa finxerunt? Non sic ego puto. Sed narrant quinque somnia sua, et
ea qua primum ipsi in se opinione decepti sunt postmodum alios
nescientes seducunt. Et sicut beatus Job amicis suis arrogantibus et de
se plusquam oportebat praesumentibus dicit (Job XII), jam non solum
secundum morituram, sed exortam quoque a se sapientiam putant. Dignum
ergo est ut idipsum in nostra nos assertione reddat timidos, quod in
unius assertione veritatis tot jam videmus esse diversos. Quia enim de
longe veritas videtur, diversa judicia parit; et tantum de ipsa quisque
potest, quantum ipse est. In nobis quippe quod de rerum cognitione
percipimus, et eo modo, cordis intellectus de iis quae extra sunt ad
veritatem indicant, quo se interius animus in repraesentatione figurat.
Unde necesse est, ut dum mens interius corrupta prave afficitur,
intellectus quoque in judicio eorum quae foris sunt, decipiatur. Haec
ipsa est causa quae etiam aliquando in unitate sensuum controversiam
verborum generare solet, quae tamen tunc magis venialis fit, cum
pertinax non fuerit. Hanc igitur nos qui verbi Dei tractatores et
inquisitores veritatis esse videmur, si inter nos forte (ut assolet)
aliquando invenerimus citius in idipsum redeamus, ne, si coeperimus
nostra dicta pertinaciter defendere, aliud putemur sapuisse. Illud quod
de anima Christi charitas vestra a me quaerere dignata est, jam pridem
inter quosdam sapientes ventilatum fuisse didici, atque ex illis quid
senserint quibus magis credendum esse existimamus, tum aliis de ipsis,
tum ipsis de se referentibus agnovi. Ego autem cum saepius hac
quaestione pulsari soleam, talem me esse profiteor qui nollem hinc
aliquid ab omnibus vel tam curiose ac superstitiose inquiri, vel tam
fidenter asseri. Unde nunc quoque gemina in hac re consideratione
coarctor, cum videam me et prudentiae tuae debere silentium, et bonitati
responsum. Inter haec ipsa etiam rei difficultas occurrit, quae
fortassis non poterit a me ita ut decet compendiose discuti, cum ego si
modum in dicendo transiero timeam superstitiosus videri. Volo tamen et
multo magis volo aliqua in parte inscitiae argui, quam charitatis
contemptor videri, et verba incompta habere, quam cor perversum
|
|