|
Quaeris de anima Christi, id est de illo rationali spiritu, qui humanam
in Christo homine carnem vegetavit, quem Verbum cum carne et in carne
ipsa sibi in unitatem personae univit, ut esset Christus unus in una
persona, duabus naturis, tribus essentiis: una videlicet persona; quia
idem homo, propter quem suscepit, et Deus; propter quod fuit duabus
naturis, divina scilicet atque humana, in Deo et homine uno, non unis;
tribus essentiis, divinitate, carne, et anima; sine separatione
discretis, sine confusione sociatis. De illa inquam anima, qua mediante
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); quaeritis utrum
aequalem cum divinitate scientiam habuerit. Adjicitis etiam, quod si
illa anima quae, quamvis creatrici naturae ineffabiliter unita fuerat,
indubitanter tamen creatura erat, aequalem cum divinitate scientiam
habuerit, tunc nimirum creatura Creatori aequalis fuit: non posse autem
Creatori facturam suam in aequalitate comparabilem fieri, etsi potuerit
in consortium unitatis assumi. Longe aliud esse uniri dignatione et
comparari majestate. Multa sunt alia quae in hunc modum fortasse
absurda, ostendere potuisti. Sed ego sic una tecum falsa refellere
cupio, sicut vera profiteri. Quomodo enim Deus immensus esset, si ad
ejus aequalitatem aliqua quamlibet excellens, quamlibet singularis
creatura pertingeret? Magnus, inquit Psalmista, Dominus est, et magna
virtus ejus; et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI). Et
Salomon: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra
Deum (Prov. XXI). Ubi quantum non est, tantum dici quod potest? Portio
quaeritur ubi numerus non invenitur. Sapientiae ejus non est numerus.
Quid igitur dico? Anima Christi aut creatura non fuit, aut Creatori
aequari non potuit. Imo vero quia creatura est, Creatori non dico
aequanda, sed plus audeo dicere, etiam comparanda non est. Ergo dicitis,
minorem habuit sapientiam quam verbum? Sed quaeso quid dicimus, cum
animam sapientem dicimus? Nunquid non sapientia sapientem dicimus? Quis
enim sapiens est, si sapientia sapiens non est? Et tamen aliter sapiens
est in quo sapientia est, aliter sapiens est qui sapientia est. Creatura
sapiens est, quia in ipsa sapientia est. Creator vero sapiens est, quia
ipse sapientia est. Nullus tamen sine sapentia sapiens esse potest, sive
ea quam habet, sive ea quae ipse est. Anima igitur Christi si sapiens
est, imo quia est, aut illa procul dubio sapientia sapiens est, quam
habet, aut illa quae ipsa est? Creatura autem, etsi participatione
sapientiae sapiens est, ipsa tamen sapientia esse non potest. Quae
igitur est illa sapientia, qua anima Christi sapiens est? Quid dicit
Joannes de Verbo? Erat, inquit, lux vera, quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum (Joan. I). Quid est Verbum nisi sapientia? Idem
enim qui Verbum Dei a Joanne dicitur, ipse sapientia Dei a Paulo
nominatur. Christum enim, inquit Paulus apostolus, Dei virtutem et Dei
sapientiam (I Cor. I). Christus igitur ipse et Verbum, et ipse est
sapientia. Verbum sapientia, et sapientia Verbum. Verbum sapientia,
quia, Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). Sapientia verbum
quia, Ego sapientia ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem
creaturam (Eccli., XXIV). Sapientia igitur verbum cordis et verbum
sapientiae oris, quia dum verbum ex corde et sapientia ex ore prodire
dicitur, idem esse sapientia et verbum demonstratur. Itaque si verbum
illuminat, sapientia illuminat; quia nec illuminare verbum poterat, si
sapientia non erat. Quid enim facit verbum sine sapientia? Verbum sonat,
sapientia illuminat. Nam et ipsa sapientia lux est, et Deus lux est,
quia Deus sapientia est; et cum Deus illuminat, sapientia illuminat, et
luce illuminat; nec alia luce illuminat, sed ea luce quae ipsa est; quia
lux est, et verbum lux est, et sapientia lux est; quia verbum sapientia
est, et sapientia Deus est. Erat, inquit, lux vera quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Quid igitur? Malos illuminat lux ista,
et malos Deus illuminat? Quomodo ergo caeci sunt? Audi quid sequitur: Et
lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I).
Quid est, lux in tenebris lucet? Et quid tenebrae faciunt si lux ibi
est? Et tenebrae eam non comprehendunt. Tamen ipsa lux lucet et
illuminat, sed non omnes eam vident qui vident per eam. Lux lucet, et
per se sciamus quod per se lucet, et ex se illuminat. Lucet: lucet per
se, et illuminat ex se. Nam ut erat, inquit, lux vera quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. Joannes lux erat; quia vos estis
lux mundi (Matth. V), sed vera lux non erat; quia lucerna erat ardens et
lucens (Joan. V); nec per semetipsam lucens, et ex semetipsa illuminans,
ut lux quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quos
dixit? Bonos non dixit, nec spiritales; sed omnem hominem venientem in
hunc mundum. Unus est enim sol, et omnis oculus per eum irradiatur, sed
non omnes qui per eum vident agnoscunt eum. Similiter lux vera, quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cunctis superfunditur,
in omnes clarescit, universos illustrat; sed alius per eam videt, alius
eam videt. Mali illuminantur ut caetera videant; ipsum per quem vident,
non videant, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. Boni vero illuminantur, ut eum videant a quo, et per
quem vident, ut ad eum referant, et in eo ament omne quod vident, et eum
ament super omne quod vident. Omnes ergo per eum illuminantur qui
vident, sed excellentius qui eum vident. Per eum illuminantur qui
vident, et ex eo illuminantur, quia ipse est lux a quo illuminatur. Unde
autem lux illuminaret, si ex semetipsa non illuminaret? Unde
illuminaret, si id quod ipsa est participandum non praeberet? Sed forte
timendum est, ne polluatur ab immundo, ne obscuretur a tenebroso; et
indignum sit ut profanis sanctum coinquinatis impollutum, errantibus
verum communicabile dicatur. Superfluo ista cogitantur, quia lux quae in
tenebris lucet, sicut non obscuratur a tenebroso, sic non corrumpitur a
contaminato, in tenebris clara, et inter sordes incoinquinata
perseverans. Nam, cum omnia in ipsa et in omnibus ipsa sit, ei tamen
universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec
error errat. Lucet ergo et illuminat, nec per aliud, nec ex alio; sed
hoc quod ipsa est, et quo ipsa lucet omnibus illuminandis communicandum
praebet, et totum ipsa possidet. Audite iterum: Dominus, inquit
Scriptura, dat sapientiam (Dan. II). Quam sapientiam forte aliquod
accidens dat quo nos afficimur, ut sapientes efficiamur.
|
|