|
Quid enim est sapientia? Nonne accidens? Dat ergo Dominus sapientiam.
Quam sapientiam? Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I). Bene quia
omnia accidentia a Domino Deo sunt a quo sunt omnia quae sunt. An forte
quoddam accidens a Deo non est, quia peccatum ab ipso non est? Omnis
tamen sapientia a Deo est. Quomodo ab ipso est? Forte quia donum ejus ab
ipso est; quia factura ejus est, ab ipso est; et omnis substantia ab
ipso est? Quid magnum? quid novum? quid mirum dictum est? Omnis
sapientia a Domino Deo est; si accidens quoddam ab ipso est a quo omnis
substantia est? Quomodo ergo omnis sapientia a Domino Deo est? Aut quia
opus ejus, aut quia donum ejus? Si sapientia creatura est, stultitia
quid est? Creavit Deus sapientiam, et non creavit stultitiam? Ergo
quaedam accidentia Deus creavit, alia esse habent, et ab ipso non
habent. Quis hoc aut dicere praesumat, aut dictum approbet, quod aliquid
esse habet et a Deo non habet? Quid dicimus? Deus ergo accidentia non
creavit; et alter quidam est Creator sapientiae, Deus dator? Ergo dare
sapientiam Deus potuit, creare non potuit? Ergo aliunde accepit quod
dedit, et dedit quod suum non fuit, et accipere potuit quod non
habuerit. Quis hoc dicat? Quis sani capitis hoc vel in cogitationem suam
admittat? Qualiter ergo omnis sapientia a Domino Deo est? Sive quia
donum ejus est, sive quia factura ejus? Nam si factura est, non semper
est, quia quod aliquando coepit, non semper esse habuit. Quid ergo ait?
Omnis, inquit, sapientia a Domino Deo est; et cum illo fuit semper, et
est ante aevum (ibid.). Mirum est: ergo accidentia semper cum Deo
fuerunt; et si accidentia semper cum Deo fuerunt, substantiae non
fuerunt. An omnis sapientia a Deo est, et non omnis sapientia cum Deo
est? Absit. Sed omnis sapientia ab illo est, et omnis sapientia in illo
est, et omnis sapientia cum illo est, et semper est. Et quid facimus de
sapientia quae accidens est? Nunquid non ipsa semper cum Deo est?
Quomodo ergo Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper,
et est ante aevum? Quid ergo de illa facimus? Excludamus ab adyto
sapientiae insipientiae figmenta et phantasias, has nescio quales et
somnia vana, quae nobis vere accidentia sunt, quia nobiscum creata non
fuerunt. Agnoscamus veram sapientiam, qua sapimus, quicunque sapimus,
quidquid sapimus, etiam si eam non sapimus. Ad lucem lucentem in
tenebris attendamus, ne tenebrae simus; quia lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. Et tenebrae, inquit, eam non
comprehenderunt; imo potius non deprehenderunt. Quomodo enim
incomprehensibilem comprehendere potuissent? Et tenebrae eam non
comprehenderunt.
|
|