Pars 3

Lux ergo quid fecit? Lux lucem comprehendit. Et quae est ista lux? Utique si lux lucem comprehendit, lucem comprehenderunt, qui a luce lux facti sunt. Lucem comprehenderunt, qui a luce illuminati sunt. Lucem comprehenderunt, qui eam lucem super se in se susceperunt. Comprehenderunt similitudine, non comprehenderunt aequalitate. Hoc est ergo unum et verum lumen omnium spirituum rationalium, praecipue sanctorum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quod sine diminutione sui ab omnibus participatur; et cum idem sit in omnibus, non tamen ab omnibus eodem modo percipitur. Ipsum enim quidquid est, totum est, et ubique totum est; nec minus aut majus in eo est, et tamen secundum participationis differentiam minus et magis de illo percipiunt omnes, qui secundum conditionem suam aut donum gratiae largitoris minus ac magis hujus ejusdem communicationis ac participationis capaces sunt. Participatio igitur alias major, alias minor est. Participatus autem non alias major aut minor; sed idem ipse totus ac plenus, et perfectus ubique est. Cum igitur animas sapientes dicimus, et sapientia sapientes dicimus, istam sapientiam cogitemus, et ipsam solam esse credamus qua sapiunt, quaecunque rationales mentes vim intelligendi atque discernendi perceperunt. Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum; et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Cognitio itaque Dei vita aeterna est, et quid est cognitio Dei? nunquid accidens? Ergo amor Dei accidens est, et beatitudo accidens est, et in accidentibus est beatitudo nostra. Quare non magis Deus sit beatitudo nostra? Ipse est sapientia qua cognoscimus, ipse amor quo diligimus, ipse gaudium quo exsultamus. Ergo una sapientia est qua omnes sapiunt, nec tamen uno modo sapiunt, quia participando sapiunt. Quod si omnes hac sapientia sapiunt quicunque sapiunt, multo magis hac sapientia sapit illa anima, quae ipsi sapientiae unita fuit. Quae non sorte participationis ex illa viguit, sed privilegio unitatis plenitudinem possedit. Quid enim de sapientia minus habere poterat, cui ipsa plenitudo sapientiae incorporata erat? In quo, ait, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). De quo hoc dixit, nonne de Christo? Quomodo ergo in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis? Tres essentiae sunt in Christo. Caro, anima, divinitas. Quid ergo habitat in quo? an divinitas in divinitate, an divinitas in anima, an divinitas in carne? Sed quid est, divinitas habitat in divinitate? Nunquid hoc aut congruum erat dicere, aut necessarium audire? Ergo in humanitate Christi habitat plenitudo divinitatis Christi. Quod si plenitudo divinitatis Christi, ergo et plenitudo sapientiae Dei. Quid enim est divinitas Christi nisi sapientia Dei? Ergo plenitudo sapientiae Dei habitat in humanitate Christi. Ubi? in carne an in anima, an simul in carne et in anima? an in carne per carnem? in carne ergo sapientia habitaret, et non habitaret in anima. Absit! Sedes sapientiae anima justi, et domus sapientiae anima Christi. Et quid dixi, Domus sapientiae anima Christi? Amplius dicere debui, si amplius dicere potui; quia enim sapientia in ea habitat, ideo domum dixi, sed quia corporaliter habitat, ideo amplius dicere debui. Quid est corporaliter habitat? Unum facta est cum illa in qua habitat, et per illam unum etiam cum illo in quo illa habitat. Quomodo unum? Non versibilitate naturae, sed unitate personae; una persona, non una essentia. Ergo incorporata est divinitas habitaculo suo, cui plenitudinem infundit, veritatem sociavit.