Pars 4

Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX). Quales? Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Ecce columnae septem in domo sapientiae. Excidit columnas septem. Unde excidit? De monte excidit; de quo monte? De monte umbroso et condenso. De quo monte? Divinae majestatis excidit columnas septem. Excidit, sed non abscidit. Accepit, sed non abstulit. Columnas de monte excisas in aedificium domus posuit, et tamen montem non minuit. Et quid mirum, si sapientia ad fabricandam domum suam columnas erexit de monte excisas et a monte non separatas, quae ad habitandam domum venit; et tamen unde venerat ibi permansit? Sapientia ergo aedificavit sibi domum. Qualem domum? De qua dictum est: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et iterum: In Christo complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare, et per eum reconciliari omnia, in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus; sive quae in terris, sive quae in coelis sunt (Coloss. I). Videte quid facimus? Apostolus testatur plenitudinem ibi esse; et nos dicimus quod tota sapientia non est in domo sua. Ergo dimidia intus habitat, et dimidia foris. Et ubi quaeretur, si domi non invenitur? In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ubi plenitudo est nihil deest, ubi nihil deest totum est. Sed forte plenitudo divinitatis ibi est, et plenitudo sapientiae non est.