|
Verum dicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi (Coloss. II). Sed dicitis bene. Omnes thesauri sapientiae et
scientiae ibi sunt; sed Omnes thesauri sapientiae et scientiae ibi sunt;
sed absconditi sunt. Portat et non videt. Absit autem ab intellectu
nostro, ut sic sentiamus. Sed absconditi sunt, non ut ab eo
abscondantur; sed ne in eo ab impiis videantur. Absconditi sunt, ut
tempore opportuno proferantur. Absconditi sunt et reconditi sunt.
Absconditi, ne per eum indignis aperiantur. Reconditi, ut in eo digne
custodiantur. Reconditi sunt, ne offuscentur aliqua rubigine peccatorum,
ne polluantur aliqua sorde criminum aut contagione vitiorum. Reconditi
sunt velut in vase sincero, velut in habitaculo mundo, ne forte quis
valeat eis maculam ingerere, et tunc incipiat opprobrium sustinere.
Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: Panem
nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo
invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum (Isa. IV). Ergo
reconditi in eo sunt, sed absconditi ab eo non sunt. Deum, inquit, nemo
vidit unquam. Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit
(I Joan. IV; Joan. I); si enarravit, et vidit. Unde hoc probamus? Qui de
terra est, de terra loquitur; qui de coelo venit, super omnes est; et
quod vidit et audivit hoc testatur (Joan. III). Ergo vidit. In quo
vidit? in divinitate an in humanitate? Forte in divinitate vidit, in
humanitate enarravit. Illi ergo qui audierunt in quo viderunt? Aut si
non viderunt, quare audierunt? Vidit ergo in divinitate, vidit et in
humanitate, tamen ex divinitate sunt? et illi quae audierunt non nisi ex
illustratione divini luminis videre potuerunt. Erat igitur plenitudo
divinitatis in anima Christi; erat et plenitudo sapientiae in anima
Christi; et ex plenitudine sapientiae plene sapiens erat anima Christi.
Ergo, inquiunt, tantam sapientiam habet anima Christi, quantum Deus
habet. Quid facit comparatio? ubi unus solus est? Una est sapientia Dei,
qua sapiens est anima Christi, nec participando sapiens est, ut hoc vel
illud in illa, et per illam sapiat, sed plenitudinem habendo, ut totum
possideat. Non ergo dicamus tanta aut quanta; sed dicamus tota sapientia
Dei in anima Christi est, et ex tota sapientia Dei anima Christi sapiens
est; nec tamen aequalis Deo anima Christi est, quia sapientia Dei non
est. Porro longe aliud est sapientia sapere, et aliud sapientiam esse,
quia qui sapientia sapit, quod habet aliunde accepit; qui sapientia est,
ex semetipso habet quod sapit. Illic gratia, hic natura; et idem illic
gratia, quod hic natura; nec tamen illic gratia naturam ad immensitatem
commutat; nec hic natura ad mensuram gratiam coarctat. Qui ergo audet
dicere plenitudinem sapientiae non fuisse in anima Christi, dicat plene
sapientem non fuisse animam Christi. Tota igitur sapientia Dei erat in
anima Christi, quia tota sapientia Dei unita erat et corporata animae
Christi, nec tamen aequalis Deo erat anima Christi. Non enim naturae
comparari poterat, quamvis sine mensura gratiam acceperat, quia cum
immensa gratia erat passibilis natura.
|
|