Pars 6

Nam, illud quod intulistis, quod si haberet aequalem cum Deo scientiam, etiam beatitudinem aequalem haberet, quomodo sibi non cohaereat, in praesenti nil attinet dicere, quia aequalitatem comparationis tollimus, ubi singularitatem unitatis demonstramus. Et longe aliud est idem habere, et idem esse, quia habere pertinet ad gratiam, esse pertinet ad naturam. Sed esto multitudo sapientiarum sive scientiarum comparationem admittat; nunquid aequalem beatitudinem facit aequalis sapientia? Ergo et major majorem, et minorem minor; et daemones tanto hominibus beatiores sunt, quanto eos scientia antecedunt. Et quid de charitate dicam? Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII). Non ergo quicunque amplius sapiunt, statim de majori dilectione praesumere possunt; quia longe aliud est videre, et aliud est diligere. Nunc, inquit, et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. XV). Nihil tamen hic interest, utrum aequalem notitiam cujuscunque rei aequalis amor comitetur, quia ubi una est sapientia, sicut non potest esse comparatio, ita nec aequalitas diversorum. Postea adjecistis et dixistis: Cum sapientia sit magnum et spirituale bonum, tunc si anima Christi aequalem habet cum Deo sapientiam, falsum erit Deum in omni bono majorem habere sufficientiam, quam ejus creaturam. Et deinceps: Sicut non potest creatura aequali Creatori, ita nec bonum unius bono alterius. Sed hoc bene et veraciter ibi dicitur. Ubi creaturae bonum aliud atque diversum a bono Creatoris invenitur? Ubi vero unum et idem ipsum est, majus ac minus esse quod potest? Quod est enim verum bonum creaturae praecipue rationalis aliud praeter Deum? Aut quod est bonum Dei aliud praeter ipsum? Si ergo verum et unicum bonum est creaturae, Deus est; et bonum Dei aliud praeter ipsum esse non potest. Nunquid idcirco Deus minor aut major seipso est, quia creaturae suae pariter et suum bonum ipse est? Cesset ergo tandem tam crebra repetitio comparationis, ubi singularitas est unitatis. Deinde ad comprobandam propositam assertionem adduxistis verba Apostoli, quibus astruere putatis minorem Deo sapientiam habuisse animam Christi. Dicit enim: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in homine; ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (I Cor. II). Ergo, ut videtur, non cognovit anima Christi; si nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nisi forte quis nobis respondere velit, et Christi animam fuisse Spiritum Dei? Quae tamen sunt ista Dei quae nemo cognovit nisi Spiritus Dei? Quae nisi illa de quibus ibidem dicitur: Deus, non vidit oculus absque te, quae praeparasti bona diligentibus te (Isa. LXIV). Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), etc. Ista ergo nemo novit nisi Spiritus Dei; et quid est quod sequitur: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum? Quem Spiritum? Subdit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum Christi, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (ibid.). Ergo ut Spiritus Dei Spiritus est Christi, et illi etiam noverunt quibus ea per Spiritum revelata sunt. Ergo anima Christi multo magis haec novit, et plene ac perfecte novit, quae ipsius Spiritus plenitudinem accepit. Non, enim inquit, ad mensuram Deus dat Spiritum (Joan. III). Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Nos etiam quicunque haec noscere meremur, et quantumcunque noscere meremur, de ejus plenitudine, non plenitudinem, sed gratiae portionem accipimus. Pater, inquit, manifestavi, seu revelavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi (Joan. XVII). Quid est revelatio hominis, nisi aspiratio cognitionis? Ergo ipse aliis nomen revelavit, cujus ipse cognitionem non habuit? Absit! Rursum: Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, quem ego mittam vobis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI). Quare prius ipse ab illo Spiritu veritatis omnem veritatem magister non didicit, quem ad docendam omnem veritatem discipulis misit? Sed misit Spiritum, et Spiritum non amisit; cujus charismata hominibus fidelibus prout voluit distribuit, et plenitudinem ipse retinuit. Aliis eum infundit, sed eum a se non effudit; alios replens, se non evacuans; se non minuens, et alios ditans. Ergo quod Spiritus Dei novit, et anima Christi per Spiritum Dei novit, et plene novit, quia Spiritus Dei plenitudinem habuit.