Pars 7

Postremo quaedam verba beati Ambrosii in medium adducitis, et ne assertioni vestrae contraire videantur qualiter intelligenda sive determinanda sint demonstratis. Dicit enim

“animam Christi omnia habere per gratiam, quae Deus habet per naturam.”

Quibus verbis (fere) adjungendum esse putatis, ne si forte sine temperamento isto omnia prorsus quae deitatis sunt, eam habere dixerimus, creaturae quae initium habuit aeternitatem, et quae termimum habet immensitatem, et quae mutabilitatem habuit, atque passibilitati subjacere potuit, incommutabilitatem et caetera quae soli divinae naturae competere noscuntur, tribuere videamur. Sed haec determinatio, quamvis non omnino refutanda videatur, est tamen multo competentior et commodior expositio ad quam sententia haec accommodari possit. Anima namque Christi idcirco omnia habere dicitur per gratiam, quae Deus habet per naturam, quia plenitudo deitatis in Verbo ei unita est, ex tempore per gratiam, quae in Deo ex aeternitate fuit per naturam. Hoc ista ex tempore habet, quia accepit, quod ille ex aeternitate habuit, quia fuit. Accepit non ut in ejus quod accepit naturam, mutata transiret; sed ut in ejus consortium sublimata ascenderet. Ista accepit quod non habuit; ille nec accipere potuit quod non habuit, nec desiit esse quod fuit. Quid ergo accepit anima Christi? Plenitudinem deitatis, plenitudinem sapientiae, plenitudinem virtutis. Totum quod Deus est accepit. Quomodo accepit? Non versibilitate naturae, sed firmitate personae. Accepit non quia in illud essentialiter mutata est, sed quia ineffabiliter illi unita est. Accepit non ut illud essentialiter fieret, sed ut cum illo personaliter unum esset. Totum tamen accepit, et totum habet quod ille non accepit et habet. Ergo anima Christi aeternitatem habet, si totum habet quod Deus habet? Quidni? Ecce dicatur. Licet in omnibus necessarium non sit verborum usum ad ejusmodi admittere; immensitatem habet, aeternitatem habet; habet omnia per gratiam, quae Deus habet per naturam. Quomodo habet? forte quia dicimus aeternitatem habet, quia dicimus immensitatem habet, hoc cogitemus, ut principio careat quod esse coepit; interminabile sit, quod circumscriptionem recepit. Nunquid etiam quia Deum habet ut Deus sit? Aut quia non est, ideo non habet? Quomodo tamen habet? Sed habet personaliter unita, non naturaliter insita; habet totum, non quod creatura aeterna aut immensa esse possit, sed quod aeterno et immenso unita sit. Quid enim est aeternitas aut immensitas? Nunquid accidens? Ergo aeternitas et immensitas Dei accidentia sunt? Absit! cum ergo dicitur Deus, hoc habet per naturam, intelligitur quod Deus hoc est. Cum vero dicitur, anima Christi hoc habet per gratiam, intelligitur quod illi unita est. Ergo totum anima Christi hoc habet per gratiam quod Deus est per naturam. Nec tamen inde sequitur, quod Creatori opus suum aequale sit; quia cum immensitatem gratiae acciperet, conditionem naturae non amisit. Accepit quod non habuit, sed non desiit esse quod fuit. Accepit plenitudinem sapientiae, in qua et per quam plene ac perfecte sapiens esset; non tamen accepit ut sapientia esset. Et quid necesse est singula persequi? Breviter vobis quid mihi in hac re sentiendum esse videtur, ostendam. Plenam ac perfectam, et totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus; et ex ipsa sapientia eamdem animam plene ac perfecte sapientem non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter concepit, et ineffabiliter comprehendit? Quare ineffabiliter comprehendit? quia secundum plenitudinem accepit. Joannes lucerna erat ardens, et lucens (Joan. V); hic lucem comprehenderat, quia tenebrae non erat. Sed quia ex parte comprehenderat, propterea ineffabilem illam in Christo comprehensionem comprehendere non poterat, sed ait: Cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus (Joan. I). Ergo Joannes corrigiam Christi solvere non potuit. In illo enim erat de plenitudine accipere; supra illum plenitudinem comprehendere. Hoc itaque quod noverat dicere potuit, quod non conceperat credere elegit, discutere non praesumpsit. Noluit igitur ille unionem solvere, ne nos praesumatur unitati comparare. Quid vobis videtur? Nonne illi corrigiam incarnati Verbi solvere volunt, qui unitatem ineffabilis sacramenti differentia comparationis dividunt? Anima igitur Joannis de plenitudine accepit, anima Christi plenitudinem comprehendit. Comprehendit dico non in aequalitate naturae, sed plenitudine gratiae et unitatis proprietate. Ecce dixi postulanti quod et jubenti debueram, quod magis in hac assertione approbandum putavi. Sed in rebus dubiis si manifesta auctoritate non valeo, ab aliis quidem sic accipi volo, ut quaerentem me adjuvent, invenientem non refutent. Quicunque autem in eo persistunt, ut hoc asserere contendant, quod alia fuerit illa sapientia, qua anima Christi sapiens exstitit; alia quae animae Christi unita fuit; ego nemini praejudicium facere volo; videant ipsi quo sensu hoc asserant, ne forte carnalis sit, magis sua quam vera pronuntians. Hoc unum ego indubitanter affirmo, quod aut alia sapientia praeter divinam in anima Christi non fuit, aut si alia fuit, qualis illi non fuit. Hoc credenti qui non credit, non bene credit. Ad caetera ego non cogo, sed suadeo; in his qui mihi credit, mecum credit, qui mihi non credit, sibi credat, donec veniat ubi mecum credat. Sic tamen ut interim unusquisque in suo sensu humiliter abundare studeat, non arroganter praesumere. Vale.