|
Constat iste libellus opusculis in unum confusis duobus, quae in
scriptis libris non sic loco junguntur, quin a se invicem suo saltem
praefixo cuique titulo separentur. Opusculum primum, cui titulus est, De
Substantia Dilectionis, desinit ad ultima verba capitis quarti, et
Augustini raro admodum, Hugonis autem plerumque nomen in Mss.
exemplaribus praefert: et sane exstat inter opera nomine Hugonis
vulgata, libro scilicet assutum, qui appellatur, Institutiones
catholicae in Decalogum. Alterum opusculum ab illis verbis capitis
quinti incipiens, Vita cordis amor est, etc., titulum sine auctoris
nomine hunc vel similem habet: Quod vita cordis sit amor. Hoc etiam cum
operibus Hugonis editum est in lib. 1 Miscellaneorum, tit. 170 vel 171
eruditionum theologicarum. Nonnulla in hoc libello carpit Bernardus
Vindingus in Critico Augustiniano, sed quae sane haud aliena sunt ab
Hugone Victorino. Illud, exempli gratia, quod censura dignum putat, quia
dicitur Deus operatus opera restaurationis humanae partim per homines,
partim per angelos, partim per semetipsum, aliquoties repetit Hugo in
libro 4 de Arca morali, capp. 3, 5, 9, et in lib. 2 de Vanitate mundi,
etc. Postremo Trithemius abbas inter Hugonis opera censet librum de
Substantia Dilectionis.
|
|