|
Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte scintillet in
cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum
consumens, aut purgans totum. Ex eo namque totum est, quod bonum est: et
totum quod malum est, ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens,
duos rivos effundit: alter est amor mundi, cupiditas; alter est amor
Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis, unde fons amoris erumpit:
et cum per appetitum ad exteriora decurrit, cupiditas dicitur; cum vero
desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt
rivi, qui de fonte dilectionis emanant, cupiditas et charitas: et omnium
malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igitur
totum est, quod bonum est; et totum quod malum est, ex eo est. Quidquid
ergo illud est, magnum est quod in nobis est; et ex eo totum est, quod
ex nobis est : hoc autem est amor. Quid est amor, et quantum est amor,
aut unde est amor? Et sermo Dei de amore loquitur. Numquid hoc negotium
non potius illorum est, qui pudicitiam prostituere consueverunt? Ecce
quam multi qui ejus ministeria volentes suscipiunt: et quam pauci qui
verba ejus in medium proferre non erubescunt! Quid ergo nos facimus?
Forsitan multa improbitate frontem fractam habemus, qui non verecundamur
amorem indictatum sonare : quem et impudici aliquando non possunt sine
verecundia verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium, ut
eradicetur; aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur.
Nos igitur investigamus et quaerimus, ut sciamus, et scientes caveamus,
quod illi investigant, ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in
nobis sit, quod desideria nostra sic multifariam dividit, et cor unum in
diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non esse praeter amorem: qui
cum sit motus cordis secundum naturam singularis et unicus, secundum
actionem autem divisus, cum se inordinate movet, id est, ad ea quae non
debet, cupiditas dicitur; cum vero ordinatus est, charitas appellatur.
Ipsum igitur hunc cordis motum, quem amorem appellamus, qua definitione
significare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, ne lateat
aliquatenus, et non sciatur; proptereaque nec caveatur cum malus est,
nec appetatur aut inveniatur cum bonus; de quo et cum malus est tanta
mala veniunt, et cum bonus est tanta bona procedunt.
|
|