|
Ipsum igitur quomodo definimus? Investigemus, consideremus; quia
occultum est quod quaeritur, quantoque interius collocatum est, tanto
magis in utraque parte cordi dominatur. Illud igitur videtur esse amor.
Et amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid,
desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium
currens, requiescens per gaudium. Hinc bonum est, et hinc malum est cor
humanum; quia nec aliunde bonum es, si bonum es, nec aliunde malum es,
si malum es, nisi quod vel bene vel male amas quod bonum est. Nam omne
quod est, bonum est: sed cum id quod bonum est male amatur, illud bonum
non est, et hoc malum est. Igitur nec qui amat, malum est; nec quod
amat, malum est; nec amor quo amat, malum est: sed quod male amat, malum
est, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et jam malum
nullum est.
|
|