|
Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus quod volumus. Omnipotens
Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est; qui nec de
alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia; nec de
suo amittere quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt
universa: ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla
necessitate, ut eum suae beatitudinis participem faceret. Porro ut idem
aptus esset tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem
spiritualem, palatum cordis quodam modo per hanc sensificans ad gustum
dulcedinis internae: quatenus per ipsam videlicet dilectionem, suae
felicitatis jucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio
inhaereret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus, creaturam
rationalem, ut ei semper inhaerendo ipsum quo beatificanda erat bonum,
et ex ipso quodam modo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium
biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge; suge
et bibe, dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere;
quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire. Adhaere ergo et
inhaere, sume et fruere: si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque
beatitudo erit. Non jam pudeat nos neque poeniteat de amore fecisse
verbum: non poeniteat ubi tanta utilitas, non pudeat ubi talis honestas.
|
|