|
Igitur per amorem sociata est factori suo creatura rationalis, solumque
est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et tanto
felicius, quanto fortius. Propter quod etiam ut indivisa societas et
concordia utrobique perfecta haberetur, geminatus est nexus, in
charitate Dei et proximi: ut per charitatem Dei omnes uni cohaererent,
per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent; ut quod de illo
uno, cui omnes inhaerebant, quisque in semetipso non caperet, plenius
atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum
omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est,
ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene currat; si gaudium
est, bene requiescat. Est enim amor, sicut dictum est, delectatio cordis
alicujus ad aliquid propter aliquid, desiderium in appetendo, et in
perfruendo gaudium, per desiderium currens, et requiescens per gaudium,
currens ad illud, et requiescens in illo. Ad quid, aut in quo?
|
|