CAPUT V. Ordinata charitas: respectu Dei, respectu proximi, respectu mundi.

Audite, si forte explicare possimus quo currere debeat amor noster, aut in quo requiescere. Tria quaedam sunt quae amari bene aut male possunt; id est, Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est, proximus juxta nos est, mundus subtus nos est. Ordinate ergo charitatem. Si currit, bene currat; si requiescit, bene requiescat. Desiderium currit, gaudium requiescit. Propter quod gaudium uniforme est, quia semper in uno est, nec vicissitudine variari potest: desiderium autem motus mutabilitatem suscipit, et idcirco non se continet in uno, sed varias species repraesentat. Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad quod est. Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt, Deus, proximus, mundus. Tria Deus, duo proximus, unum mundus habeat in cursu desiderii nostri; et est in desiderio ordinata charitas. Amor namque per desiderium et de Deo, et cum Deo, et in Deum ordinate currere potest. De Deo currit, quando de ipso accipit unde eum diligit. Cum Deo currit, quando ejus voluntati in nullo contradicit. In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit. Haec sunt tria quae ad Deum pertinent. Duo autem sunt proximi. Potest enim desiderium de proximo et cum proximo currere, sed in proximum non potest. De proximo, ut de ejus salute gaudeat et profectu. Cum proximo, ut eum in via Dei comitem itineris et socium perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut scilicet in homine spem et fiduciam suam constituat. Haec sunt duo quae ad proximum pertinent; id est, de ipso, et cum ipso, et non in ipsum. Unum est mundi, de ipso currere; non cum ipso, aut in ipsum. De mundo enim desiderium currit, quando inspecto foris Dei opere, per admirationem et laudem ardentius intus ad ipsum se convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium, sive dejiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic conformaret. In mundum curreret, si in ejus delectationibus semper requiescere vellet. Ordinate ergo charitatem, ut per desiderium currat de Deo, cum Deo, et in Deum: de proximo, cum proximo, et non in proximum: de mundo, nec cum mundo, nec in mundum, ut in solo Deo requiescat per gaudium. Haec est ordinata charitas, et praeter ipsam omne quod agitur, non ordinata charitas est, sed inordinata cupiditas.