|
Vita cordis amor est, et idcirco omnino impossibile est ut sine amore
sit cor quod vivere cupit. Quid hinc sequatur, considera. Si enim humana
mens sine amore esse non potest, aut se ipsam, aut certe aliud aliquid a
se diligat necesse est. Quia vero in se ipsa perfectum bonum non
invenit, si se solam diligeret, felix amor non esset. Oportet ergo, si
feliciter amare desiderat, aliud aliquid praeter se quod amet inquirat.
Si autem imperfectum aliquid extra se amare coeperit, amorem quidem suum
irritat, sed miseriam non excludit. Feliciter ergo non diligit, donec ad
verum et summum bonum per amoris desiderium se convertit. Quia vero
summum et verum bonum Deus est solus, ille feliciter amat, qui Deum
amat, et tanto felicius quanto amplius. Haec igitur est vera cordis
nostri requies, cum in amore Dei per desiderium figitur, nec ultra
quidquam appetit, sed in eo quod tenet, quadam felici securitate
delectatur. Quia enim illud nec appetitus ultra protrahit, nec timor
repellit, quodam modo in idipsum jucunditatis sine vexatione requiescit.
Sed quia humanae mentis infirmitas, ut non dicam semper, sed vix
aliquando in illam divinae contemplationis dulcedinem figi potest,
quodam interim studio ad illam, ad quam necdum pertingere sufficit,
stabilitatem assuefacienda est: id est, si Deum semper cogitare non
possumus, saltem cor nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus
restringendo, in consideratione operum Dei et mirabilium ejus illud
teneamus; ut dum semper minus instabiles esse satagimus, tandem
aliquando donante Deo vere stabiles fieri valeamus.
|
|