|
Ut autem promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus
iste mundus quasi quoddam diluvium est, eo quod omnia quae in hoc mundo
sunt, ad similitudinem aquae incertis eventibus fluctuando decurrant.
Vera autem fides, quae non transitoria, sed aeterna promittit, quasi a
quibusdam fluctibus, sic a mundi hujus cupiditate in superna animum
attollit: et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non
potest; quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed ejus desideriis per
affectum non implicatur. Quisquis ergo aeterna non credens, sola quae
transeunt appetit, hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus, impetus
aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens, transitoria
diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem aeterna bona et
credit, et diligit, hic in navi positus, fluctuantis maris undas securus
pertransit: et quia per desiderium fidei navem non transgreditur, jam
quodam modo in fluctibus terrae stabilitatem imitatur. Primum ergo, si
hoc mare magnum illaesi pertransire volumus, fabricemus navem, ut fidem
integram habeamus; deinde navem fidei inhabitemus per charitatem, ut et
credamus quod diligere debemus, et diligamus quod credimus: sicque et
lex Dei in corde nostro sit per rectae fidei cognitionem, et cor nostrum
in lege Dei sit per dilectionem.
Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc, quam dixi, navem vel
arcam in corde tuo aedificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio
eductus, ad portum quietis pervenias; duo opera Dei considera, videlicet
opus conditionis, et opus restaurationis. Opus autem conditionis est
creatio coeli et terrae, et omnium quae in eis continentur, quae sex
diebus facta sunt. Opus vero restaurationis, incarnatio Verbi, et omnia
quae a principio mundi usque ad finem, vel ad eam praenuntiandam
praecesserunt, vel ad ipsam confirmandam secutura sunt: quae omnia sex
aetatibus fiunt. Sed opera restaurationis magis pertinent ad fidem
catholicam, quae idcirco sancti amplius diligunt, quia in eis suae
salutis remedia agnoscunt. Haec autem partim per homines, partim per
Angelos, partim per semetipsum operatus est Deus: ut in arca spirituali
prima sit mansio opera hominum, secunda opera Angelorum, tertia opera
Dei, supremus cubitus, auctor universorum Deus.
|
|