Hugo de S. Victore

DE QUINQUE SEPTENIS SEU SEPTENARIIS OPUSCULUM.


CAP. I. - Quaenam sint quinque septena in sacra Scriptura contenta.

Quinque septena in sacra Scriptura, frater, inveni, quae volo, si possum, sicut postulas, prius sigillatim enumerando, ab invicem distinguere; postea vero quam inter se habeant convenientiam, eadem per singula sibi conferendo demonstrare. Primo loco ponuntur septem vitia, id est primum superbia, secundum invidia, tertium ira, quartum tristitia, quintum avaritia, sextum gula, septimum luxuria.

Contra haec secundo loco constituuntur septem petitiones, quae in Dominica oratione continentur: Prima, qua dicitur Deo: Sanctificetur nomen tuum; secunda, qua dicitur: Adveniat regnum tuum; tertia, qua dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; quarta, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quinta, qua dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sexta, qua dicitur: Et ne nos inducas in tentationem; septima, qua dicitur: Sed libera nos a malo.

Postea tertio loco sequuntur septem dona Spiritus sancti. Primum, spiritus timoris Domini; secundum, spiritus pietatis; tertium, spiritus scientiae; quartum, spiritus fortitudinis; quintum, spiritus consilii; sextum, spiritus intellectus; septimum, spiritus sapientiae. Denique quarto loco succedunt septem virtutes. Prima, paupertas spiritus, id est humilitas; secunda, mansuetudo sive benignitas; tertia, compunctio sive dolor; quarta, esuries justitiae sive desiderium bonum, quinta, misericordia; sexta, cordis munditia; septima, pax. Novissime quinto loco disponuntur, septem beatitudines. Prima, regnum coelorum; secunda, possessio terrae viventium; tertia, consolatio; quarta, justitiae satietas; quinta, misericordia; sexta, visio Dei; septima, filiatio Dei. Haec ita primo loco distingue, ut intelligas ipsa vitia quasi quosdam animae languores, sive vulnera interioris hominis; ipsum vero hominem, quasi aegrotum; medicum, Deum; dona sancti Spiritus, antidotum; virtutes, sanitatem; beatitudines, felicitatis gaudium.