CAP. II. - Quantam perniciem homini inferant septem vitia mortalia.

Sunt ergo septem vitia capitalia, sive principalia, et ex his universa mala oriuntur. Hi sunt fontes et abyssi tenebrosae, de quibus flumina Babylonis exeunt, et in omnem terram deducta, stillicidia iniquitatis diffundunt. De quibus fluminibus Psalmista in persona populi fidelis cecinit, dicens: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI). De his septem vitiis vastatoribus, et universam naturae integritatem corrumpentibus, simulque malorum omnium germina producentibus, quantum ad praesens negotium explicandum sufficere putamus, loquemur. Septem ergo sunt, et ex his tria hominem exspoliant; quartum, exspoliatum flagellat; quintum, flagellatum ejicit; sextum, ejectum seducit; septimum, eductum servituti subjicit. Superbia enim aufert homini Deum; invidia aufert ei proximum; ira aufert ei seipsum; tristitia spoliatum flagellat; avaritia flagellatum ejicit; gula ejectum seducit; luxuria seductum servituti subjicit. Tunc revertentes, singula per ordinem explanemus. Diximus, quod superbia aufert homini Deum: superbia namque est amor propriae excellentiae, quando mens bonum, quod habet, singulariter diligit, id est sine eo, a quo bonum accipit. O pestifera superbia quid agis? cur suades rivulo ut se a fonte dividat? cur suades radio ut se a sole avertat? cur, nisi ut et ille dum infundi desinit, arescat, et iste dum ab illuminante avertitur, tenebrosus fiat; uterque vero, dum accipere cessat, id quod necdum habet, continuo illud etiam quod habet amittat. Hoc profecto tu agis, cum doces dona extra datorem diligere, ut qui partem boni, quod ab illo datum est perverso sibi vindicat totum bonum, quod in illo est, amittat: sicque fiat ut nec id quod habet: utiliter habere possit, dum illud in eo a quo habet non diligit. Sicut enim omne bonum veraciter a Deo est, ita nullum bonum extra Deum utiliter haberi potest. Imo vero per hoc id ipsum, quod habetur, amittitur; quod in eo, et cum eo, a quo habetur, non amatur. Nam si quisquam non novit, nisi hoc, quod habet, bonum in semetipso diligere necesse est, ut dum in altero bonum, quod non habet, aspexerit, tanto amarius sua eum imperfectio torqueat, quantum eum, in quo omne bonum consistit, non amat. Et idcirco superbiam semper invidia sequitur; quia qui illic amorem non figit, ubi omne bonum est quanto de suo perversius extollitur, tanto gravius de bono alieno torquetur. Sua igitur elationi justissime poena deputata est; ipsa, quam de se gignit, invidia quae quia commune omnium bonum diligere noluit, recte nunc boni alieni livore tabescit. Quam profecto alienae felicitatis successus non ureret, si illum, in quo omne bonum est, per amorem possideret. Nec enim alienum a se judicaret bonum alterius, si suum ibi diligeret, ubi et suum, et alterius bonum simul possideret. Nunc ergo quantum se per elationem contra Creatorem extollit, tantum per livorem sub proximo cadit; et quantum ibi fallaciter erigitur, tantum hic veraciter praecipitatur. Sed neque hic sistere potest semel coepta corruptio: mox enim ut de superbia, invidia nata fuerit, iram ipsa de se parit; quia miser animus propterea jam sibi ipsi de sua imperfectione irascitur, quia de bono alterius per charitatem non laetatur. Atque ideo id etiam, quod habet, ipsi displicere incipit, quoniam in alio id, quod habere non potest, agnoscit. Qui ergo per charitatem in Deo totum habere potuit, id etiam, quod per elationem extra Deum habere conabatur, per invidiam et iram amitiit: quia, postquam per superbiam Deum amittit, per invidiam perdit proximum, et per iram semetipsum. Quia igitur omnibus amissis nihil superest unde gaudeat infelix conscientia, per tristitiam in semetipsa colliditur, et quae de alieno bono pie laetari noluit, de suo malo juste cruciatur. Post superbiam ergo, et invidiam, et iram, quae hominem spoliant, continuo tristitia sequitur, quae nudatum flagellat. Cui deinde succedit avaritia, quae flagellatum ejicit; quia, interno gaudio amisso, foris consolationem quaerere compellitur. Postea accedit gula, quae ejectum seducit, quia animam exterioribus inhiantem hoc vitium imprimis quasi e vicino tentans per ipsum naturalem appetitum ad excessum illicit. Postremo supervenit luxuria, quae seductum violenter servituti subjicit; quia, postquam caro per crapulam inflammata est, ardorem libidinis supervenientem emollitus, atque enerviter resolutus animus vincere non potest. Servit igitur saevissime dominationi mens turpiter subacta; et, nisi exorata subvemat Salvatoris pietas, non erit jam unde captivae servienti amissa restituatur libertas.