|
Sequuntur itaque septem petitiones contra septem vitia: quibus ille
oratur, ut subveniat, qui nos orare docuit (Luc. XI), et quod orantibus
spiritum bonum ad sananda vulnera nostra et ad solvendum jugum
captivitatis nostrae daturus esset, repromisit. Sed nos, antequam ad
explanationem harum veniamus, prius volumus alia adhuc similitudine
demonstrare quantam in nobis corruptionem supradicta vitia generent; ut
quanto periculosior languor ostenditur, tanto magis necessaria medicina
comprobetur. Per superbiam igitur cor inflatur, per invidiam arescit,
per iram crepat, per tristitiam conteritur, et quasi in pulverem
redigitur, per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur et quasi
humectatur, per luxuriam conculcatur et in lutum redigitur: ita ut jam
miser dicere possit: Infixus sum in limo profundi, et non est
substantia. Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me (Psal.
VI). Cumque huic limo profundi animus fuerit infixus, et luto
coinquinationis et immunditiae obvolutus, evelli nequaquam potest, nisi
ad illum clamet et ejus auxilium postulet? De quo Psalmista loquitur,
dicens: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et exaudivit
preces meas, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis (Psal.
XXXXI). Propterea ergo ipse nos orare docuit, ut totum bonum nostrum ab
ipso sit, ut et quod petimus, et quod petentes accipimus, ejus donum,
non nostrum meritum esse intelligamus. Prima ergo petitio contra
superbiam est, qua Deo dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Hoc enim
petimus ut det nobis timere et venerari nomen suum, quatenus ei per
humilitatem subjecti simus, qui per superbiam rebelles et contumaces
exstitimus. Huic petitioni datur donum spiritus timoris Domini, ut ille
ad cor veniens virtutem in eo creet humilitatis quae superbiae morbum
sanet: quatenus ad regnum coelorum, quod angelus superbus per electionem
perdidit, homo humilis pervenire possit. Secunda petitio est contra
invidiam, qua dicitur: Adveniat regnum tuum. Regnum siquidem Dei est
salus hominum; quia tunc Deus in hominibus regnare dicitur, quando ipsi
homines Deo subjiciuntur, et modo ei adhaerendo per fidem et post
inhaerendo per speciem. Qui ergo petit, ut regnum Dei adveniat ille
profecto salutem quaerit hominum; ac per hoc dum pro communi omnium
salute postulat, livoris vitium se reprobare demonstrat. Huic petitioni
datur spiritus pietatis, ut ipse ad cor veniens, ad benignitatem illud
accendat: quatenus ad eamdem homo aeternae haereditatis possessionem, ad
quam alios pervenire cupit, ipse perveniat. Tertia petitio est contra
iram, qua dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Non
enim vult contendere, qui dicit: Fiat voluntas tua: sed sibi placere
indicat quidquid voluntas Dei, sive in se, sive in aliis secundum
arbitrium suae dignationis dispensat. Huic ergo petitioni datur spiritus
scientiae, ut ipse ad cor veniens, erudiat illud, et salubriter
compungat, ut sciat homo malum, quod patitur, ex sua culpa provenire: si
quid autem boni habuerit ex misericordia Dei procedere, ac per hoc
discat, sive in malis, quae sustinet, sive in bonis, quae non habet,
contra Creatorem non irasci, sed per omnia patientiam exhibere. Optime
ergo per compunctionem cordis (quae spiritu scientiae operante, interius
ex humilitate nascitur) ira et indignatio animi mitigatur quia e
converso stultum ira interfecit, quando in adversis per impatientiae
vitium agitatus, atque caecatus, vel malum quod patitur se meruisse, vel
bonum quod habet per gratiam accepisse non agnoscit. Hanc virtutem, id
est compunctionem, sive dolorem, praemium consolationis sequitur, ut qui
se hic sponte coram Deo per lamenta affligit, illic verum gaudium et
laetitiam invenire mereatur.
|
|