|
Quarta petitio est contra tristitiam, qua dicitur: Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie. Tristitia namque taedium est animi cum
moerore quando mens quodammodo tabefacta, et vitio suo amaricata,
interna bona non appetit, atque omni vigore emortuo, nullo spiritualis
refectionis desiderio hilarescit: propterea ad sanandum hoc vitium
deprecari nos oportet misericordiam Domini, ut ipse, solita pietate,
animae taedio suo languenti, internae refectionis pabulum admoveat, ut
quod ipsa absens nescit appetere, gustu praesentis admonita, incipiat
amare. Datur ergo huic petitioni spiritus fortitudinis, ut fatiscentem
animam erigat: quatenus illa pristini vigoris virtute recepta, a defectu
sui taedii ad desiderium interni saporis convalescat. Creat ergo
spiritus fortitudinis in corde famem justitiae: ut dum hic per
desiderium pietatis fortiter accenditur; illic pro praemio plenam
beatitudinis satietatem consequatur.
Quinta petitio est contra avaritiam, qua dicitur: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Justum enim est, ut
in reddendo debito non debeat esse anxius, qui in exigendo noluerit esse
avarus: atque ideo cum a nobis per Dei gratiam vitium avaritiae
tollitur, qualiter a nostro debito absolvi debeamus, ex proposita
salutis conditione docetur. Huic ergo petitioni datur spiritus consilii:
qui doceat nos in hoc saeculo libenter peccantibus in nos misericordiam
impendere quatenus in futuro cum pro peccatis nostris rationem reddituri
sumus, mereamur misericordiam invenire.
Sexta petitio est contra gulam, qua dicitur: Ne nos inducas, id est
induci permittas, in tentationem. Haec est tentatio qua nos illecebra
carnis saepe per naturalem appetitum ad excessum trahere nititur, et
latenter voluptatem subjicit, dum manifeste nobis de necessitate
blanditur. In quam profecto tentationem tunc nequaquam inducimur, si sic
studemus secundum mensuram neccessitatis naturae subsidium impendere, ut
tamen semper meminerimus appetitum ab illecebra voluptatis coercere:
quod ut implere valeamus, datur nobis petentibus spiritus
intelligentiae: ut interna refectio verbi Dei appetitum exteriorem
cohibeat, et mentem spiritali cibo roboratam nec valeat corporalis
egestas frangere, nec carnis voluptas superare. Propterea namque et ipse
Dominus tentatori suo, dum esurienti sibi fraudulentam de exterioris
panis refectione suggestionem faceret, respondit dicens: Non in solo
pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei (Matth. IV).
Ut aperte demonstraret quod cum mens illo interius pane reficitur, non
magnopere curat si foris ad tempus famem carnis patiatur. Datur ergo
contra gulam spiritus intelligentiae: sed ille ad cor veniens, emundat
illud atque purificat: et illum interiorem oculum cognitione verbi Dei,
quasi quodam collirio sanans, eo usque luminosum, atque serenum efficit,
ut ad ipsam etiam deitatis claritatem contemplandam perspicax fiat.
Contra vitium gulae igitur remedium apponitur spiritus intelligentiae:
ex spiritu autem intelligentiae munditia cordis nascitur: munditia vero
cordis visionem Dei promeretur, sicut scriptum est: Beati mundo corde;
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).
Septima petitio est contra luxuriam, qua dicitur: Libera nos a malo.
Convenienter sane servus libertatem petit: et idcirco huic petitioni
datur spiritus sapientiae, qui amissam captivo libertatem restituat, et
jugum iniquae dominationis quod suis viribus ille non valuit, per
gratiam adjutus evadat. Sapientia namque a sapore dicitur: cum mens
gustu internae dulcedinis tacta, totam se per desiderium intus colligit:
nec foris jam evidenter in carnis voluptate dissolvitur: quia totum
intus possidet, in quo delectatur. Congrue igitur contra exteriorem
voluptatem interior dulcedo opponitur, ut quanto ista plus sapere, et
placere incoeperit, tanto liberius atque libentius illa contemnatur:
tandemque in semetipsa mens pacificata, dum nihil est quod foris
appetat, tota per amorem intus requiescat. Spiritus ergo sapientiae cor
sua dulcedine tangens, et foris concupiscentiae ardorem temperat, et
sopita concupiscentia intus pacem creat: quatenus dum mens tota ad
internum gaudium colligitur, plene ac perfecte homo ad imaginem Dei
reformetur: sicut scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur (Ibid.). Ecce, frater, petitionem tuam non qualiter debui,
sed qualiter interim potui, adimplevi. Accipe manusculum de quinque
septenis, quod postulasti: et cum illud respexeris, memento mei. Gratia
Dei sit tecum. Amen.
|
|