CAP. V. - De septem donis Spiritus sancti, seorsum.

Scriptum est: Si enim vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? (Luc. XI). Ergo spiritum dabit Pater coelestis filiis petentibus se. Qui enim filii sunt, non aliud quaerunt: qui aliud quaerunt, mercenarii sunt servi, non filii: qui argentum quaerunt, qui aurum quaerunt, qui transitoria quaerunt, qui non aeterna quaerunt, quaerunt ministerium servitutis, non spiritum libertatis. Quod quaeritur, datur; si quaeris corporalia, non plus quam quaeris, accipis. Si quaeris spiritualia, quod quaeris datur et quod non quaeris adjicitur; spiritualia dantur, carnalia adjiciuntur. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Igitur Patrem rogaturus, et Patrem, qui in coelis est, coelestia dona quaere, non terrena: non substantiam corporalem, sed gratiam spiritalem. Dabit enim spiritum bonum petentibus se, dabit spiritum suum, ut sanet spiritum tuum: spiritum sanctum dabit, et spiritum peccatorum sanabit. Hic aegrotus est, ille medicina. Si ergo vis sanari istum, quaere illum. Si petis pro spiritu, spiritum pete. Noli timere morbo medicinam apponere; morbus medicinam non corrumpit, sed morbum medicina disrumpit. Non illam inficit, sed ex illa deficit. Igitur noli timere spiritum Dei sanctum ad spiritum tuum peccatorem invitare, quia peccator es, et indignus consortio illius: non enim hoc fit, quia dignus es, sed ut dignus fias. Venit ad te, ut mansionem faciat in te. Non enim inveniet quando veniet; sed veniet, ut faciat. Prius aedificabit, postea habitabit. Primum sanabit: postea illuminabit. Primum ad sanitatem, postea ad jucunditatem. Si ergo filius es, et patrem petis, confide, ne timeas. Deus audit, pater exaudit. Sicut non potest non audire, quia Deus est: sic non potest non exaudire, quia pius est. Dabit ergo tibi, quod petis, si recte petis, et non ibit oratio tua in vanum, si digna fuerit exaudiri. Pro morbo sanando postulasti: medicinam accipies. Vitia tua, morbus tuus: spiritus Dei, sanitas tua. Contra morbum superbiae dabitur tibi medicina spiritus timoris, ut sanet corruptionem elationem, et restauret sanitatem humilitatem. Singula vitia singulas medicinas habent; septem vitia, septem spiritus, quot morbi, tot medicinae. Quid sunt septem spiritus? septem sunt dona spiritus, et dona sunt spiritus, et spiritus sunt dona: donum spiritus, spiritus est: seipsum dat spiritus: unus spiritus septiformiter se tribuit. Propterea unus spiritus, septem spiritus: quia septiformiter datus, et septiformiter aspiratus. Septem aspirationes, et spiritus unus: una medicina septem morbos curat. Propterea una, septem, una natura, opera septem: substantia una, septiformis effectus.

Primus spiritus est spiritus timoris, secundus est spiritus pietatis, tertius est spiritus scientiae, quartus spiritus, est spiritus fortitudinis, quintus spiritus, est spiritus consilii, sextus spiritus est spiritus intellectus, septimus spiritus est spiritus sapientiae. Haec autem omnia operatur unus, atque idem spiritus (I Cor. XII); ipse est timor, ipse est pietas, ipse est scientia, ipse est fortitudo, ipse est consilium, ipse est intellectus, ipse est sapientia. Omnia haec tibi fit, qui sibi unus est: accipiendo illum, qui diversus non est: tu ad diversa formaris. Propterea multiplicatur in te: qui in se unus est semper et idem. Qui enim est amor tuus, ipse est timor tuus. Juravit Jacob Laban per timorem patris sui Isaac. (Gen. XXXI). Qui enim consummat, ipse et inchoat. Primum ad te venit, ut faciat timentem: novissime ut faciat diligentem. Idem lumen est, quod oculos lippientes pungit et claros demulcet: diversa facit, quia diversa invenit: tamen ipsum in se unum est: et in te quoque unum esset, si te unum inveniret. Si sanum oculum habes, percipis lumen sine poena. Si autem aeger est oculus, molestus fit adventus illius. Expedit tamen, ut vel sic veniat: quia si non cruciaris, non illuminaris. Pugnant duo contraria, medicina et morbus. Medicina propter te, morbus contra te. Si morbo non resisteretur, sanitas non sequeretur. Si medicinae non resisteretur, poena non sentiretur. Pugna contrariorum poena est tua: non tamen causeris medicinam, sed morbum: dolorem, quem duo inferunt, uni imputa: medicina prodesse vult, morbus laedere intendit. Propterea solus morbus pacem habet: non salutem. Sola medicina salutem habet, poenam non habet. Quando autem simul sunt, poena est conflictatio contrariorum, alterius quod venire vult, ut conferat: alterius quod abire non vult, ut noceat. In hac autem poena morbus quidem accusandus est, non medicina: quia quod cruciat, ex morbo est: qui, si non esset, salus esset, et poena nulla esset.

Sic itaque venit spiritus, et aspirans infundit se tibi: tu ex eo quod contrarium illi portas, non statim acquiescis ad illum: sed facis contradictionem illi, ne pacifice ingrediatur ad te. Venit tamen, et illuminat te: ut videas in te, quod et prius habebas, sed non videbas: et ideo non videbas, quia non attendebas. Illo veniente illuminaris, et vivificaris: illuminaris, ut videas: vivificaris, ut sentias: sentis enim et praesentis, vides enim et praevides. Aliud vides, aliud praevides: aliud sentis, aliud praesentis. Vides malum, et praevides malum. Praesens vides malum, futurum praevides. Culpam sentis, poenam praesentis. Priusquam autem Spiritus sanctus ad te veniret, nec videbas caecus, nec sentiebas mortuus: et propterea non videbas, quia non respiciebas, nec sentiebas, quia non attendebas. Postquam vero bonum rediit, ex ejus gustu excitatus es et illuminatus, ut malum agnosceres. Prius malum, quod patiebaris, id est culpam: deinde etiam malum, quod ex illo et pro illo merebaris, id est, poenam. Utrumque docuit bonum adveniens: ut et malum praesens sentiretur, et malum futurum praevideretur. Exinde poena illa medicinalis exoritur; cum sensificatus de malo, quod pateris, dolere incipis, ut corrigas: et illuminatus de malo, quod mereris, timere incipis, ut caveas. Nisi enim doleres, non corrigeres: et nisi timeres, non caveres. Prius ergo illuminaris ad culpam, ut eam videas; deinde ad poenam, ut eam timeas. Ut postremo timore sensificatus, pro culpa doleas et eam corrigas; quia forte non doleres, nisi timeres. Nisi enim poena videretur quae timeretur, nemo doleret pro culpa quae placeret. Ideo ostenditur tibi poena secutura post culpam, ut ipsa culpa quae in experientia placet saltem in tribulatione displiceat; ut attendere incipias, quod malum est, id etiam quod in ea dulce videtur, cum tam malum sit, quod ex ea, et post eam amarum percipitur. Illuminaris ergo et affligeris, quia vides quod terret et habes quod dolet. Si non illuminareris, non cruciareris, quia non videres quod timeres. Rursum si non esset in te quod flammis deberetur, ignis sine poena videretur, et reciperes illuminationem ut non sentires afflictionem. Poena terret, culpa timet; quod totum ex lumine fit superveniente; quo poena demonstratur ut videatur; culpa sensificatur ut agnoscatur. Tamen aliud est quo vides, aliud quod vides, aliud est quo illuminaris, aliud est ad quod illuminaris. Illud quo illuminaris, fovet; illud ad quod illuminaris, terret. Tamen terror quasi lumini imputatur; quia, priusquam illuminabaris, non terrebaris: expedit tamen ut terror veniat; quia nisi terreat poena, non corrigitur culpa. Propterea lumen tibi benefacit dum ostendit, quod cruciat; quia per illud corrigit, quod male delectat. Sic ergo illuminaris, ut terrearis. Primum lumen terribile est; imo tenebrae terribiles, quae videntur per lumen, quia videri non potest sine terrore. Quod sentiri non potest sine dolore; praesertim ab illo, qui se meruisse agnoscit, ut sentiat, quod imminere videt; et vitare non valet. Hinc igitur timor nascitur, cum periculum praevidetur, qui poenam habet in hoc malum, quod cruciat; non in hoc malum, quod liberat: malum, inquam, non malum. Omnis enim poena malum est, sed non omnis poena mala est. Quod enim confert et prodest ad aliquid, bonum est etiam si in semetipso non est. Quapropter venit poena minor ut major poena vitetur, et hoc bonum est, tamen, ex eo quod bonum non est. Per poenam enim liberamur a poena, et expedit ad tempus sentire quod molestum sit, ne semper sentire oporteat quod intolerabile sit. Hoc autem bonum tuum operatur ex eo quod non est bonum tuum ille, qui est verum bonum tuum; operaturus postmodum aliud bonum tuum, quod non solum per ipsum sit, sed ex ipso. Primum enim ex poena tua operatur liberationem tui, postmodum ex dulcedine sua operatur gaudium tuum. Tamen utrobique unus et idem ipse hinc qui operatur; illinc et qui operatur, et ex quo operatur.