SERMO IX. n festivitate Conceptionis B. Virginis, sed magis in desponsatione cujuslibet animae fidelis.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Quis est, fratres, qui loquitur, et quae est ad quam loquitur? Loquitur amicus ad amicam, sponsus ad sponsam, immaculatus ad castam, incorruptus ad integram, Deus ad animam et ad talem, qualis ista fuit cujus hodie solemnia celebramus, cujus castitatis irradiamur exemplis. Tota pulchra es. Pulchra es intus, pulchra foris. Intus in corde, foris in corpore. Intus rubicunda, foris candida, utrobique composita. Rubicunda per charitatem, candida per castitatem, composita per humilitatem. Tota ergo pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Totum quod in te est pulchrum est, et nihil inest tibi quod sit sordidum. In toto grata, in nullo ingrata, in toto places, in nullo displices. Tota pulchra es. Pulchra per naturam, pulchrior per gratiam, pulcherrima fies per gloriam. Quae et qualia putatis, fratres, ornamenta esse, quibus sponsa Dei, anima justi, sic possit decorari, ut sic debeat decor ejus commendari? Legimus quod Assuerus rex fecerit puellas ad thalamum suum deductas ingenti diligentia praeparari, balneis lavari, unguentis deliniri, et omnibus quae decori conveniunt adornari (Esther. II). Sic Deus imo multo amplius sponsam suam sibi praeparat, et omnibus quae spiritualem formam decorant ditat. Primum dat ei lavacrum per compunctionem et fletum peccaminum ut a sorde scelerum velut hyssopo aspersa mundificetur, et lota super nivem dealbetur. Unguenta sunt dona spiritualia, quibus post fletum delibuta a moeroris asperitate lenificatur. Sequuntur ornamenta, vestes, zona, annulus, muronula, pecten, peplum inaures, diadema, speculum, calceamenta. Vestes designant virtutum et bonorum operum varietatem, quibus anima intus et foris coram Deo et proximo decoratur et honestatur. De hac multiplici varietate scriptum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV). Zona, qua lumbi praecinguntur, castitatem significat, qua fluxa luxuria carnis humanae refrenatur, sicut scriptum est: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII). Annulus exprimit fidem integram, per quam sponsa sponsum absentem diligit, et ad ejus speciem jugi desiderio pervenire concupiscit. Murenula, quae pectori affligitur, ne adulter manum inserat, castam praetendit dilectionem, quam diabolus violare non permittitur per aliquam pravam delectationem. Pecten, quia capillos ab invicem discernit, virtutem figurat discretionis. Peplum, quod capillos ne fluant conservat, cogitationum sobrietatem et quietem insinuat. Inaures eo quod aurium ornamentum sunt, obedientiam exprimunt. Diadema figurat gloriam conscientiae, de qua scriptum est. Gloria nostra est testimonium conscientiae nostrae (I Cor. I). Speculum significat Scripturarum lectionem, in qua anima quid in se bonum sit, quidve malum, quid honestum, quid inhonestum contemplatur. Calceamenta, quae munimenta sunt pedum, quibus per diversa loca movemur, praedicationem circumquaque delatam figurant.

Habet itaque sponsa ista lavacrum per compunctionem, unguenta per spiritualium donorum susceptionem, vestes per bonam actionem, zonam per castitatem, annulum per fidem, murenulam per castam dilectionem, pectinem per discretionem, peplum per cogitationum quietem et sobrietatem, inaures per obedientiam, diadema per gloriam, speculum per lectionem, calceamenta per praedicationem. His omnibus adduntur plerumque lapides pretiosi, qui, propter suum fulgorem, miracula longe lateque coruscantia designant. O felix sponsa Dei, anima justi, quae talibus ornamentis decoratur, et ad thalamum aeterni regis praeparatur! Multa potest anima talis uti fiducia. Nonnunquam tamen contingit, ut donis ditata divinis, magno terrore divina contemplando judicia concutiatur, et multo motu formidinis afficiatur. Cujus exemplum rei nobis Esther historia tribuit: Legimus namque quod Esther regem Assuerum contra basilicam in throno suo sedentem, virgam tenentem, ardentibus oculis furorem pectoris indicantem contemplata pene examinata sit, in tantum ut rege et ministris ejus coram consolantibus vix potuerit se levare (Esther. V). Quid, fratres, in hac re Assuerus rex significat, nisi Deum? quid Esther, nisi animam? quid basilica, nisi divinitatem? quid thronus, nisi majestatem? quid virga, nisi potestatem? quid ardor oculorum nisi superni judicii figurat terrorem? Esther, regem supradicto modo intuita, expavefacta cecidit; et anima, Deum et districta Dei judicia contemplando, coram divina majestate contremiscit. Sed resumat vires, dona sibi collata, et consolationes factas consideret et dicat: Etiam si occiderit me, in ipsum sperabo. Bonus enim est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Qui vivit et regnat, etc.