SERMO XCIX. In festo sancti Augustini.

Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV). Haec verba, dilectissimi, quae proposita sunt, prophetis, apostolis et omnibus ecclesiasticis doctoribus conveniunt, et universis qui, Spiritu sancto regente, verbum Dei proferunt. Quod dum veraciter constet beato Augustino, cujus hodie solemnia colimus, haec convenire non dubitamus. Ejus enim revera cor verbum bonum eructavit, qui verbum Dei usque ad ultimam aegritudinem suam in sancta Ecclesia praedicavit. Ipse opera sua regi dixit, quia non sibi, sed Christo ascripsit quod sancte vixit. Lingua ejus calamus scribae velociter scribentis exstitit, quia, Spiritu sancto docente et ducente, verbum Dei elegantissime dispensavit. Unde et de ipso in hac ejus solemnitate canimus, quod prophetarum et apostolorum plenus spiritu, quae praedixerunt mystica, fecit nobis pervia, post quos secunda dispensandi verbi Dei primus refulsit gratia. Encastum seu atramentum gratia est, cornu vero seu atramentarium Christus, pergamenum audientium corda. Quemadmodum autem scriptor calamo de atramento, quod est in cornu impleto, in pergameno quod vult scribit: sic Spiritus sancti gratia est, quae in Christo, lingua doctoris adimpleta, corda nostra instruit. Et hoc esse videtur quod Christus in Evangelio discipulis suis ait: Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI). Spiritus enim sanctus sicut a seipso non est, sic a seipso non loquitur, sed a Patre et Filio, a quibus procedit. Et loquendo dividit nobis gratiam, quae in Christo est, prout vult. Nam de plenitudine Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi nos omnes accepimus (Joan. I; Col. II). Corda quoque nostra, quae pergameno figurari diximus, et in quibus spiritualis haec scriptura spiritualiter scribitur, ad modum materialis pergameni conficiuntur per amaram poenitentiam, extenduntur per districtam abstinentiam, raduntur per totius carnalitatis abstractionem, et in quaternionem formantur per firmam stabilitatem. Sicut enim omne rotundum volubile est, sic omne quadratum stabile et firmum est. Puncta significant numerum, plumbum pondus, regula mensuram. Omnia namque fecit Deus in numero, pondere et mensura. Quae scilicet numerus, pondus, et mensura licet a nobis nequeant comprehendi, Deo tamen incomprehensibilia non sunt. Huic autem spirituali numero ponderi et mensurae, quae spirituali pergameno consignamus, concordare videtur illud Evangelii: Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique autem secundum propriam virtutem (Matth. XXV). Et item: Cui plus donatum est, plus exigetur ab eo (Luc. XII). Et Apostolus: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV). Scriptura vero, quae nostris cordibus inscribitur, veritas est. De hac inscriptione Dominus per prophetam ait: Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus (Jer. XXXI). Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas (Hebr. X). Denique scriptorium, quod huic spirituali pergameno supponitur, ut in ipso pergameno veritas scribatur, videntur terrena subsidia. Unde sponsa in Canticis canticorum dicit: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. VIII). Per laevam bona corporaliaper dexteram bona spiritualia volens intelligi. Ad hoc enim corpori apponuntur terrena, ut spiritus facilius sustineat suscipere et peragere divina. Spiritus sanctus ergo est scriba, calamus doctoris lingua, atramentum gratia, cornu Christus, pergamentum corda, veritas Scriptura, scriptorium subsidia terrena. Videamus, dilectissimi, an corda nostra sint apta veritati, ut in ipsis veritas scribatur, an sint confecta amara compunctione, an tensa abstinentiae rigore, an rasa totius carnalitatis abstractione, an in quaternionem formata firma stabilitate. Nam Dei tantum esse videntur puncta, plumbum, regula, id est numerus, pondus, et mensura. Videamus itaque an sacra verba, Spiritu sancto scriba, atramento gratia, calamo sancti Augustini lingua, nobis administrata, in nostris cordibus capiunt. Dicit autem sanctus Augustinus in Regula nostra, imo Spiritus sanctus ejus lingua gratia repleta:

“Ante omnia diligatur Deus, deinde proximus.”

Et in sequentibus de continentia, de obedientia, de communione, quae in nostra professione specialiter continentur, plurima praecepit. Videamus si haec verba beati viri in nobis convaluerunt. Quod si constiterit, Spiritum sanctum per linguam ejus in nobis non dubitemus operatum. Non solum autem quae in regula ejus continentur, verum et caetera quae sacram Scripturam exponendo, tractando, exhortando scripsit; credendo, amando, operando teneamus, ut superna praemia consequamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus, qui est, etc.