|
Cum accepisset Jesus acetum dixit, Consummatum est: et inclinato capite
emisit spiritum (Joan. XIX). Haec verba, charissimi, quae proposuimus,
brevia quidem, sed excellentissima sunt: quippe quae nobis redemptionis
nostrae consummationem describunt. In morte itaque Christi consummata
sunt omnia veterum figurarum aenigmata ipsam designantia, omnia
prophetarum vaticinia ipsam prophetantia. Unde ipse Dominus ad
Apostolos: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae
scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Matth. XX). Consummatum
est. In morte namque Christi secundum typicam significationem
consummatum est quod Deus de latere Adae dormientis formavit Evam,
quoniam hoc significavit sanguine de latere Christi mortui fluente
sanctam Ecclesiam redimendam. Consummatum est quod Cain Abel fratrem
suum per invidiam interfecit, quoniam hoc signum fuit quod populus
Judaicus Christum per invidiam Pilato ad crucifigendum tradidit.
Consummatum est secundum mysticam significationem quod Abraham Isaac
filium suum super aram, strue lignorum supposita, ad offerendum Deo
posuit, quoniam hoc figuravit: quod genus humanum Christum secundum
carnem de se natum in cruce obtulit. Consummatum est secundum eamdem
significationem quod Deus in agni paschalis occisione filios Israel de
servitute Aegyptiorum liberavit, quoniam hoc quod spiritales Israelitae
morte Christi de jugo daemonum eriperentur insinuavit. Consummatum est,
quod Moyses aquas amaras ligno dulcoravit, et aquas de petra produxit,
quoniam hoc praetendit, quod Christus amaritudine suae mortis legis
austeritatem in dulcedinem nobis convertit, et de se, qui vera petra
est, fluenta spiritalia nobis emanare fecit. Consummatum est quod hircus
emissarius peccata populi in desertum portavit, quoniam hoc, quod
Christus peccata nostra tolleret, typus exstitit. Consummatum est, quod
mulier Sareptana duo ligna collegit, quoniam expressit quod gentilitas
fidem passionis Christi postmodum recepit. Consummatum est quod Raphael
angelus in nuptiis Tobiae daemonem felle piscis extricatum ligavit,
quoniam hoc innuit quod Christus, felle potatus et morte amaricatus,
diabolum superavit. Consummata sunt et vaticinia prophetarum.
Consummatum est quod Moyses ait: Maledictus qui pendet in ligno (Deut.
XXI). Hinc et Apostolus dicit: Quod Christus pro nobis factus est
maledictum (Gal. III). Consummatum est quod David ait: Dederunt in escam
meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Consummatum
est et vaticinium Isaiae, quod dicit: Propter scelus populi mei percussi
eum (Isai. LIII). Et item: Oblatus est quia ipse voluit (ibid.). Multa
sunt consummata, fratres, figurarum aenigmata, et prophetarum praeconia
mortem Christi figurantia et praecinentia. Verum cuncta quis dinumeret
et expediat? Consummatum igitur est. Quidquid enim ante mortem Christi
oportebat fieri, in morte Christi consummatum est.
Mors itaque Christi perfecta nobis est vitae restauratio, mors Christi
divina nobis reconciliatio, mors Christi ablatio culpae, mors Christi
collatio justitiae, mors Christi nobis obseratio inferni, mors Christi
reseratio coeli, mors Christi destructio poenae, mors Christi
recuperatio gloriae. Ergo consummatum est. Consummatum est quidquid
pertinet ad consumptionem mali. Consummatum est quidquid pertinet ad
consummationem boni. Consummatum quod Simeon justus praedixit.
Consummatum est, quod Caiphas, licet reprobus, prophetavit. Consummatum
est quod detestandus Judas Pharisaeis spopondit. Consummatum est quod
Pilatus, injustus judex, injuste fieri judicavit. Consummatum est quod
Judaeus infelix optavit ad suam perniciem. Consummatum est quod Deus
providit ad nostram utilitatem. Consummata est lex. Consummata est
prophetia. Consummata est annuntiatio angelica. Consummatum est quod
justi speraverunt in mundo. Consummatum est quod postea praestolati sunt
in inferno. Consummatum est quod sancte vivendo meruerunt possidere
coelum. Ergo consummatum est. Consummata autem per gratiam in nobis
justitia, per justitiam consummanda est gloria. Justitia consummata est
effectu, gloria in nobis consummanda est causa. Omnes enim in Christum
vere credentes effectu jam sunt justi, causa beati, effectu tandem
beatificandi. De qua causa beatitudinis Paulus sic de Christo loquens:
Consummatus, inquit, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa
salutis aeternae (Hebr. V). Si enim, sicut alibi dicit, spiritus ejus,
qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum
Christum a mortuis, vivificavit et mortalia corpora nostra, propter
inhabitantem spiritum ejus in nobis (Rom. VIII).
Bene ergo dicitur quod Jesus, cum accepisset acetum, dixit: Consummatum
est, et inclinato capite, emisit spiritum. Gustus aceti significat
acerbitatem mortis, inclinatio capitis dignationem humilitatis, emissio
vero spiritus consummatio est humanae redemptionis. In morte igitur
Christi consummata sunt omnia, dum in praesenti consummatur justitia, et
in futuro consummabitur gloria. Quando? Cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV). Cum
enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso
in gloria (Coloss. III). Verum, charissimi, quoniam passionem Christi
redemptionem generis humani sufficienter describere ac digne laudare non
possumus, ad nosmetipsos stylum vertamus, et utrum Christi vestigia pro
nostro modulo mala tolerando, sequamur videamus. Et quoniam hodierna die
solemnia sanctae crucis celebramus, et Dominicae passionis reminiscimur,
justum videtur, ut de patientia nos invicem moneamus. Si enim
compatimur, et conregnabimus; et si socii passionum fuerimus, erimus
simul et consolationum (Rom. VIII). Quod sponsa diligenter attendens,
dicit: Fasciculus, myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea
commorabitur (Cant. I). Contendamus igitur per angustam portam intrare,
per arctam et arduam viam conscendere, quia non est alibi aditus ad
justitiam, nec conscensus ad gloriam. Hoc jam centesimo, charissimi,
nobis sermone in hoc libello consummato, libellum ipsum hoc sermone
consummandum censemus. Studeamus itaque, quae in hoc sermone vel libello
scripta sunt, credendo, sperando, amando consummare, ut ad supernam
gloriam mereamur pervenire. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus
Dominus noster, qui est Deus benedictus in saeculorum saecula. Amen.
|
|