SERMO X. De timore Dei.

Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo (Eccli. XII). Multas et praeclaras, dilectissimi fratres, auctoritates in divinis invenimus Scripturis de timore Domini. Scriptum est enim: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI); et iterum: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX); et: Qui sine timore est non potest justificari (Eccli. I); et: Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam, sed non super timentem Dominum (Eccli. XXV). Sapientia dicitur cogitatio de coelestibus et divinis; scientia de terrenis et humanis; et magnus praedicatur qui invenit vel alteram vel utramque. Quando namque, ut de inventore scientiae primum loquamur, et de minoribus ad majora conscendamus, quemlibet in logica peritum cernimus, magnum praedicamus. Certe si aliquem videremus doctum in grammatica sicut Priscianum, dialectica sicut Aristotelem, rhetorica sicut Tullium, diceremus: Magnus est iste. Si autem videremus eum doctum in mechanica, diceremus similiter: Magnus est iste. Si vero videremus eum eruditum in arithmetica, musica, geometria, astronomia sicut Boetium, vel quemlibet inventorem, vel translatorem artium, multo magis clamaremus: Magnus est iste. Si autem sciremus illum etiam in physica sapientem, ut Hippocratem vel Galenum, et provectum in theorica saeculari ut Platonem, et Socratem, omnino clamaremus: Magnus est iste. Si quoque videremus istum taliter scientia saeculari doctum, sapientia divinae Scripturae peritissimum, doctum scilicet in Veteri et Novo Testamento, historia, allegoria, tropologia, anagoge, litterarum triplici sermone sicut Hieronymum, in ratiocinatione disertum sicut Augustinum, in moralitate sicut Gregorium, sapientem denique sicut Salomonem, omnibus modis proclamaremus: Magnus iste. Non tamen, fratres, major timente Dominum. Magnus namque qui invenit sapientiam et scientiam, sed non super timentem Dominum. Sapientia hic accipitur pro cognitione, quae facit quidem doctum sed et justum, de qua scriptum est: Beatus homo qui invenit sapientiam (Prov. III). Beatus namque qui sapientiam non tantum cognitione, sed etiam sapore justitiae invenit, quia per talem inventionem bonum internum sapere incipit. Sed et si iste talis inventor sapientiae pulcher esset ut Absalon, fortis ut Samson, velox ut Asael, probus ut Alexander, dives ut Croesus, potens ut Octavius Augustus, longaevus ut Henoch, nihil illi vel totum conferret nisi Deum timeret. Scriptum est enim de pulchritudine: Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur (Prov. XXXI). De Sapientia autem et fortitudine et divitiis dicit Dominus talibus verbis per Hieremiam: Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, si noscat quod ego sum Dominus (Jer. IX).

Omnia denique quaecunque in praesenti saeculo percipi possunt, quam inutilia quam transitoria sint, ex multis Scripturarum locis colligimus. Solus ergo timens Deum ad beatitudinem festinat, si tamen sic timeat, ut a malo recedat, et faciat bonum. Sane duo sunt timores, unus servilis, alter filialis. Servilis servorum, filialis filiorum. Servilis habet formidinem, filialis amorem. Servilis de peccato perpetrato, filialis de dono accepto. Servilis de tormento sustinendo, filialis de praemio accipiendo. Servilis inchoantium, filialis perfectorum. Verum octo sunt, per quae excitamur et informamur ad timorem Dei, per tria prima ad timorem servilem, per tria ultima ad timorem filialem, per duo media ad utrumque. Sunt autem haec: culpa, sententia, poena, creatura, scriptura, natura, gratia, gloria. Per culpam, sententiam et poenam incitamur ad timorem servilem. Per naturam, gratiam et gloriam ad timorem filialem; per creaturam et scripturam ad utrumque. Servilis habet formidinem poenae. Filialis habet amorem justitiae. Servilis aliquando cito transit; filialis, qui dicitur sanctus, permanet in saeculum saeculi. Excitamur itaque ad timorem servilem per culpam ex consideratione divinae sententiae; per sententiam vero excitamur ex aestimatione sequentis poenae. Dum enim timemus puniri per poenam, timemus etiam judicari per sententiam: et dum judicari per sententiam timemus, culpam, quae causa est malorum perhorrescimus. Erit namque in damnatis secundum magnitudinem culpae pondus sententiae, miseria sequentis poenae. Sic abyssus abyssum invocat (Psal. XLI). Abyssus culpae invocat abyssum sententiae, et abyssus sententiae invocat abyssum poenae. Et hoc in voce cataractarum tuarum, Domine (ibid.), id est in testimonio praedicatorum tuorum. O quam profundae, quam latae, quam horrendae sunt abyssi istae. Profunditatem facit magnitudo, latitudinem multitudo, horrorem utriusque contemplatio. Poenam autem propter semetipsam formidamus. Sed quam pauci, qui oculos divertunt ad contemplationem timoris, et quam multi sunt, qui eos vertunt ad spectacula vanitatis! De istis scriptum est: Cor sapientium ubi tristitia (Eccle. VII); de illis autem: Cor stultorum, ubi laetitia (ibid.). Per tria quoque ultima naturam, gratiam, gloriam informamur ad timorem filialem. Est autem timor filialis, ut quem amas nolis offendere propter gloriam; sicut timor est servilis, ut quem times non audeas offendere propter poenam. Per naturam vocamur ad timorem filialem, quia dum naturae nostrae dignitatem consideramus ex magna dilectione timemus Deum offendere per culpam, qui nobis ex dilectione imprimere dignatus est imaginem et similitudinem suam.

Magnus namque honor, magna dignitas humanae conditionis, cui naturaliter indita est forma creatricis deitatis. Ad hunc eumdem quoque timorem per considerationem gratiae ducimur, quia dum quod nobis impiis absque merito per gratiam contulit perpendimus, eum peccando ad iram provocare dedignamur. Sed et ex gloria futura, quae revelabitur in nobis, ad hunc timorem provocamur, quia dum audimus quod nobis promisit, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), prae nimia dilectione jam timemus illum offendere, qui tanta voluit nobis promittere, et potest dare. Per duo etiam media, per creaturam et scripturam, ad utrumque timorem nonnunquam pervenimus. Ad timorem namque servilem per creaturam cogimur, quia dum ejus magnitudinem consideramus, immensam Creatoris majestatem formidamus; nec ignoramus omnipotentem poenam inferre, si nos invenerit legis suae transgressores esse. Sic etiam ad hunc ipsum timorem per Scripturam impellimur, quia dum divinas comminationes in ipsa frequenter audimus, Dei praecepta transgredi pertimescimus. Per creaturam vero ad timorem filialem attingimus, quia dum tantam molem cernimus, Creatorem mirabilem, laudabilem, amabilem, et ex amore timendum judicamus. Sic quoque per Scripturam ad hunc castum timorem provehimur, dum in ea divina promissa meritum humanum transcendentia legimus, et promissorem amando timemus ne offendamus. Sunt igitur ista octo, quibus ad timorem Dei ascendamus, a minoribus incipientes, ad majora pervenientes: Culpa, sententia, poena, creatura, scriptura, natura, gratia, gloria. Timeamus Deum, fratres, unusquisque secundum quod in se conspicit. Si in malo sumus, corrigamus errata; si in bono, melioremus incepta, et mandata ejus observemus. Quae sunt ista mandata? Dilectio Dei et proximi. Quantum debemus diligere Deum? Super omnia. Quantum proximum? Sicut nosmetipsos: beneficio, verbo, voto. In beneficio est opus bonum, in verbo sanum consilium, in voto pium desiderium. Timeamus ergo Deum, et mandata ejus observemus. Per haec igitur ad gloriam, sine his itur ad poenam. Hoc est, inquit, omnis homo. Si omnis homo est qui Deum timet, et mandata ejus observat, constat quod ille homo non est qui hoc non facit. Si enim cognoscit Deum et mandata ejus, et non timet nec observat, contemptor est, et magis esse diabolus dicendus est quam homo. Si vero non cognoscit Deum et mandata ejus, caecus est, et magis bestia dicendus est quam homo. Si autem cognoscit, et timet et custodit, vere homo est, et tali nomine dignus appellari. Timeamus ergo Dominum et mandata ejus observemus, ut per talem viam perveniamus ad supernam patriam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat.