|
Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus
mea tu es (Jer. XVII). Fratres, qui sanari rogat, infirmum se esse
demonstrat. Sed quis est iste infirmus? Genus humanum, in cujus voce
ista dicuntur infirmum: per peccatum originale et per multa actualia
erat, et medicum quaerebat. Venit medicus, et sanatus est aegrotus.
Duodecim autem sunt quae de sanatione humani generis nobis exponere
proposuimus. Aegrotus, medicus, vulnera, medicina, vasa, antidota,
diaeta, dispensatores, locus, tempus, sanitates, gaudia de ipsis
sanitatibus recuperatis. Aegrotus iste genus est humanum, de cujus
aegritudine Isaias testatus est dicens: Omne caput languidum, et omne
cor moerens; a planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo
sanitas (Isa. I). Vulnus, et livor, et plaga tumens non est
circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Alius etiam alibi
clamat: Caput meum doleo. Alius: Ventrem meum doleo. Alius: Lumbi mei
impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII). Sic membra generis humani
clamabant, et dolorem suae aegritudinis insinuabant. Sed, ut dictum est,
venit medicus, et sanatus est aegrotus. Quis est iste medicus? Deus qui
sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI).
Vulnera sunt peccata originalia, quae quisque contraxit per ignorantiam
in mente, per concupiscentiam in carne luxuriose vivendo, et actualia,
quae commisit prave vivendo. Illa habet ex parentibus, ista ex propriis
operibus. Illa habet ex alieno, ista ex suo. Medicina est gratia, quae
duobus modis vulneribus nostris infunditur. Uno amaro, et altero dulci.
Amaro per increpationem, dulci per consolationem. Increpatio vinum,
consolatio oleum. Vasa sunt sacramenta, in quibus, et per quae gratia
spiritualis continetur et infertur, sicut aqua baptismi, oleum, chrisma,
aqua benedicta, et caetera talia. Antidota sunt septem dona Spiritus
sancti, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini,
ut simus per timorem humiles, per pietatem misericordes, per scientiam
discreti, per fortitudinem invicti, per consilinm providi, per
intellectum cauti, per sapientiam maturi. Timor expellit elationem,
pietas crudelitatem, scientia indiscretionem, fortitudo debilitatem,
consilium improvidentiam, intellectus incautelam, sapientia stultitiam.
O quam bona antidota, quibus tam mala curantur apostemata! Diaeta est
sacra Scriptura, quae diverso modo nobis apponitur, dum secundum
diversam capacitatem audientium praedicatur. Nunc apponitur audientibus
vel legentibus per historiam, nunc per allegoriam, nunc per tropologiam,
nunc per anagogen, nunc quoque per auctoritatem Veteris Testamenti, nunc
per auctoritatem Novi, nunc mysticis velaminibus involuta, nunc pura,
nuda et aperta.
Talibus ergo modis et multis aliis nobis cibus iste spiritualis
apponitur, ut per eum aeger noster confortetur et ad sanitatem
reformetur. Recte autem Scriptura diaeta esse dicitur, quando quae in ea
esse facienda legimus, facimus; quae cavenda cavemus. Sic enim in cibo
praecepta medicorum facimus, quia alia comedimus, alia vitamus.
Dispensatores sunt sacerdotes, qui divina sacramenta tractant, et
divinam nobis gratiam arcana summi largitoris distributione mirabiliter
administrant. Qui servi summi medici sunt, et ad ejus arbitrium vasa et
medicamenta illius tractare debent. Locus est mundus iste, in quem,
quasi in quamdam infirmariam, de paradiso homo, post peccatum, delatus
est, ut hic infirmitatem suam curare studeat, et sanitatem recipiat.
Tempus quod Deus concessit homini, ut in eo sanitati restituatur,
raesens saeculum est, quod in tria tempora dividitur, tempus naturalis
legis, tempus scriptae legis, tempus gratiae. Tempus naturalis legis
fuit ab Adam usque ad Moysen; tempus scriptae legis a Moyse usque ad
Christum; tempus gratiae a nativitate Christi usque ad finem mundi. Et
notandum quod locus iste, in quo aeger sanatur, est asper, tempus
longum, remedium efficax. Locus est asper ut praevaricator castigetur,
tempus longum ne sanandus praeoccupetur, remedium efficax ut infirmus
curetur. Sanitates sunt virtutes. Quando etenim homo per virtutes
exercetur, et pelluntur vitia et ipse sanatur. Virtutes namque expellunt
vitia, humilitas superbiam, charitas invidiam, pax iracundiam, laetitia
acediam, largitas avaritiam, abstinentia gastrimargiam, castitas
luxuriam. Virtutes itaque locum possidentes vitiorum sanitates sunt
aegritudinum. Gaudia de sanitatibus recuperatis sunt beatitudines.
Contristatur homo quando infirmatur, gaudet quando sanatur. Sic in
praesenti saeculo de infirmitate nostrae corruptionis dolemus; quando
autem in resurrectione ad veram sanitatem consurgemus, in aeterna
beatitudine adepta sanitate gaudebimus.
Homo igitur est aegrotus, Deus medicus, vitia vulnera, medicina gratia,
vasa sacramenta, antidota Spiritus sancti dona, diaeta Scriptura,
dispensatores sacerdotes, locus mundus, tempus praesens saeculum,
virtutes sanitates, gaudia beatitudines: Sana me itaque, Domine, et
sanabor; salvum me fac et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Sana me de
infirmitate, salvum me fac de perditione. Sana me de culpa, salvum me
fac de poena. Sana me in tempore, salvum me fac in aeternitate, quia
laus mea tu es in utroque, qui vivis et regnas.
|
|