SERMO XII. De spiritualibus montibus et arboribus Israel.

Montes Israel ramos vestros expandite, florete et fructum facite (Ezech. XXXVI), Habent, fratres charissimi, loca suas significationes sicut tempora. Sicut enim per mane accipimus cognitionem veritatis, per meridiem amorem virtutis, per vesperam ignorantiam, per mediam noctem malitiam, per lucem justitiam, per tenebras culpam: sic accipimus per campum libertatem, per collem bonam actionem, per montem contemplationem, per coelum beatitudinem, per vallem vero iniquitatem, per abyssum desperationem, per infernum damnationem. Campus, in aequalitate constitutus tria habet supra loca significantia: collem, montem, coelum; tria subtus: vallem, abyssum, infernum. Campus significat libertatem, quia sicut ille, qui in campo est, habet facultatem sine alicujus tumuli obviantia ante vel retro, dextrorsum vel sinistrorsum, vel quo placet divertendi: sic ille, qui vere liber est, habet potentiam quod magis placet faciendi. Collis, qui a planitie terrae modicum consurgit, bonam actionem exprimit, per quam a terrenis elevamur. Mons qui nubibus magis approximat, contemplationem designat, quae nos sursum levans ad visionem coelestium bonorum exaltat. Coelum autem, quia locus beatitudinis est, beatitudinem ipsam non inconvenienter insinuat. Vallis, quia ad inferiora se deprimit, significat iniquitatem, quae malos ad ima trahit. Abyssus desperationem significat, in quam niqui de valle iniquitatis descendunt. Unde scriptum est: Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII). Infernus autem, quia locus est damnationis, damnationem significat. Montes Israel, etc. Montes Israel sunt justi contemplativi, qui, ramos suos, id est sanctas et fructuosas cogitationes, de radice fidei et stipe bonae voluntatis procedentes, expandunt per proximi dilectionem, et florent per bonam inchoationem, et fructum faciunt per consummationem, et folia producunt per bonam actionem.

Sane tria principaliter arborum genera mihi videntur in montibus Israel nasci, crescere, ramos expandere, florere, fructum facere, folia producere. Prima olea sive oliva, secunda vitis, tertia ficulnea. Oliva significat misericordiam, quia sicut oleum alios excedit liquores: ita misericordia alias praecedit virtutes. Vitis significat sapientiam, quia vinum, modice sumptum, acuit ingenium. Ficulnea, quia dulces habet fructus, dulcedinem designat internam. Solet autem Patri assignari misericordia, Filio sapientia, Spiritui sancto dulcedo. Plantat itaque Pater olivam, Filius vitem, Spiritus sanctus ficulneam. Sciendum est tamen quod, licet faciamus talem discretionem in hujusmodi assignatione trium virtutum, nulla tamen est intelligenda divisio in operatione trium personarum. Istarum autem trium virtutum infructuositatem in reprobis propheta deplorans, dixit: Ficus non florebit, et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivae (Habac. III). Significat itaque oliva misericordiam, vitis sapientiam, ficulnea dulcedinem internam. Sunt et aliae forsitan arbores in montibus Israel, per quas diversae figurantur virtutes, sicut per buxum propter virorem fides, per cedrum propter altitudinem spes, per pinum propter pinguedinem charitas, per spinam recta increpatio, per myrtum temperantia figuratur. Expandamus, fratres, ramos, floreamus, et fructum faciamus, ne Dominus nos infructuosos inveniat, et nos succidat et succendat. Jam enim securis ad radicem arboris posita est (Matth. III). Fructificemus sicut oliva, vitis, ficulnea. Sunt namque quidam qui fructum faciunt amarissimum de quibus scriptum est: Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXII). Nos autem sicut oliva fructifera in domo Domini speremus in misericordia Dei (Psal. LI). Qui vivit et regnat.