|
Sacerdotes tui, Domine, induantur justitiam (Psal. CXXXI). Oportet,
fratres charissimi, ut nos qui in domo Dei sacerdotio fungimur, dignam
sacerdotio justitiam ducamus, et honestis in officio vestibus induamur,
imo virtutes, quae per vestes sacerdotales designantur, exerceamus. Quid
namque prodest ornari vestibus, nisi ornemur virtutibus? Certe si
videremus sacerdotem sine sacerdotalibus vestimentis missam celebrare,
sine alba, sine stola, sine infula, multum miraremur, et cum horrore
nimio ministrum talem detestaremur. Si ergo detestandus esset qui
accederet ad altare sine vestibus, quam detestandus, quam horrendus est,
qui accedere praesumit cum vitiis et sine virtutibus? Quantum distat
inter vas quodlibet et cibum, tantum distat inter significans et
significatum. Vestes significant, virtutes significantur. Vestes foris
coram populo decorant, virtutes intus coram Domino ministrum commendant.
Sicut igitur non audemus accedere ad altare sine vestibus, sic non
praesumamus accedere sine virtutibus. Videamus denique quae sunt istae
vestes, et quae per eas significentur virtutes. Sunt ergo vestimenta,
interior linea, exterior scilicet alba, amictus super humeros, quod nos
super humerale dicere possumus, zona, stola, manipula, infula. Ante
omnia debet sacerdos quotidiana vestimenta deponere, deinde manus
abluere, et sic candida vestimenta sumere. Depositio quotidianorum
vestimentorum significat veteris hominis depositionem, ablutio manuum
criminum confessionem, assumptio novorum vestimentorum virtutum
exercitationem. Linea interior interius est, exterior exterius. Ista est
in occulto, illa in manifesto. Ista latet, illa patet. Propterea
interior significat munditiam cordis, exterior munditiam corporis. Super
humerale, quod supra humeros ponitur, ubi onera solent imponi,
tolerantiam praesentium significat laborum, quae nobis necessaria est,
si veri sacerdotes volumus esse. Unde de illis qui eam perdiderunt
scriptum est: Vae his qui perdiderunt sustinentiam! (Eccle. II.)
Et Dominus de laude patientiae in Evangelio ait: In patientia vestra
possidebitis animas vestras (Luc. XXI).
Sustineamus ergo, fratres, quidquid nobis acciderit adversum, ut sicut
bona suscepimus de manu Domini, ita et mala sustineamus (Job II). Zona,
quae lumbos circumdat et vestimenta constringit ne diffluant, virtutem
continentiae insinuat, quae fluxam luxuriae nostrae lasciviam refrenat.
Stola, quae collo imponitur, jugum suave Domini exprimit, de quo Dominus
in Evangelio ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth.
XI). Sequitur manipula, quae in brachio sinistro dependet, quae nihil
aliud denotat sacramenti, nisi quod pro cautela ibi ponitur, ne sacerdos
aliquid in officio suo incaute et negligenter agat, sed omnia
diligenter, sicut qui in conspectu Domini et sanctorum angelorum
consistit, perficiat. Significat ergo cautelam, per quam cavenda
cavemus, et facienda facimus. His omnibus minister Domini indutus, his
omnibus adornatus, nondum est aptus officio sacerdotali, nec illud
implere praesumit, nisi septimum, quod infula dicitur, caeteris addatur
et superponatur. Istud vestimentum excellentius est caeteris, eminetque
universis. Quam igitur virtutem per hoc significari dicimus, nisi
charitatem de qua dicit Apostolus: Adhuc vobis excellentiorem viam
demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, etc. (I Cor. XII
XIII), quae bene novit fraternitas vestra. Qui cum alia dona spiritualia
et virtutes demonstrasset, tandem de charitate intulit dicens: Si
linguis, etc. O beata virtus charitas! et beatus solus, qui in ipsa
usque in finem perseverat! Qui ergo cum aliis virtutibus charitatem
habet, sacerdos est. Et qui etiam alias sine ista habet, sacerdos non
est. Habeamus itaque, si veri sacerdotes volumus esse, quod esse
debemus, habeamus interiorem lineam per munditiam cordis, exteriorem per
munditiam corporis. Super humerale per patientiam, zonam per
continentiam, stolam per obedientiam, manipulum per cautelam, infulam
per charitatem fraternam. His etenim omnibus armati sancte et religiose
perficiemus holocaustum Domini, et dicetur de nobis quod scriptum est:
Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Tales fuerunt
sancti, quorum hodie solemnia celebramus. Tales, fratres charissimi,
esse studeamus, ut et nos induamur justitiam, et facti cum ipsis
participes meritorum, fieri mereamur socii praemiorum. Quod per merita
et intercessionem eorum nobis praestare dignetur qui vivit et regnat,
etc.
|
|