SERMO XV. In LXX. De vinea Dominica.

Ite et vos in vineam meam: et quod justum fuerit dabo vobis (Matth. XX). De vinea Dominica, fratres, ad quam nos invitat sermo divinus, brevem vobis exhortationem faciemus, ne vestram dilectionem verbis prolixioribus oneremus. Primum itaque videamus quis sit ager in quo plantatio fit, quae vinea, quae fossio, quae binatio, quae tertiatio, qui palmites, quae putatio, quae plicatio, quae folia, qui flores, quis fructus, quis denarius qui promittitur. Ager iste cor humanum est, quod debemus jugi compunctionum ligone scindere, et in ipso per gratiam divinam vineam sive vites per bonas voluntates plantare, ut in bono crescant, et palmites, folia, flores, fructumque producant. Debemus vineam istam fodere per compunctionem, quae nascitur scrutatione peccatorum nostrorum; binare per compunctionem, quae nascitur de consideratione donorum nobis coelitus collatorum; tertiare per compunctionem, quae oritur de praegustatione futurorum bonorum. Sunt autem palmites bonae cogitationes de bona voluntate multipliciter procedentes. Istam vineam putamus, quando cogitationes minus utiles resecamus, et utilioribus propagandis vacamus. Palmites plicamus, quando cogitationes nostras humiliamus, et quasi baculum in terram figimus, quando mortalitatis nostrae recordamur, et quod terra sumus et in terram ibimus reminiscimur. Sic plicuit vitem suam Abraham, quando dixit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII). Sic Jacob quando dixit: Minor sum cunctis miserationibus tuis (Gen. XXXII). David quoque dixit: Unicus et pauper sum ego (Psal. XXIV)). Beata Maria plicuit suam vitem, et ait: Ecce ancilla Domini (Luc. I). Sed B. Paulus palmitem suum plicuerat, quando dicebat: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV). Folia designant bonam actionem, quae nos circumdat et ornat, sicut in aliis sermonibus saepe jam diximus. Flores, eo quod redoleant et suum longe spargant odorem, bonam famam insinuant, per quam sive prope sive longe proximo redolemus. Fructus bonam designat conscientiam de justitia consummata. Ad hoc enim laboramus ut bonam conscientiam habeamus, sicut ille qui in vinea colenda desudat, ad hoc tendit ut fructum percipiat. Habemus itaque, fratres, agrum cor nostrum, Dominicam vitem bonam voluntatem, palmites bonas cogitationes. Fodiamus, binemus, tertiemus eam, sicut scriptum est, per triplicem compunctionem. Putemus eam per superfluarum et minus utilium cogitationum resecationem. Plicemus eam per mentis humiliationem, ut producat folia per bona actionem, flores per bonam famam, fructus per bonam conscientiam. Si sic, fratres charissimi, in vinea Dominica laboraverimus, promissum denarium percipiemus. Quid est iste denarius? Denarius iste est vita aeterna. Denarius iste est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Denarius iste est summum bonum, in quo omne bonum, et a quo omne bonum. In quo omne bonum per plenitudinem, a quo omne bonum per largitionem. Denarius iste est Deum videre, et eum gustare. Videre per contemplationem, gustare per dilectionem. In hac vinea nos laborantes adjuvare, et isto denario nos dignetur remunerare Jesus Christus, qui vivit et regnat, etc.