|
Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent (Psal. CXXV). Fratres,
qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de
benedictionibus et metet (II Cor. IX). Bonum igitur et multum seminemus,
si bonum et multum metere desideramus. Seminemus in merito, prout metere
desideramus in praemio. Quaeramus aratrum et utensilia aratri, longum
lignum quod rustici hagiam vocant, lignum bifidum per quod aratrum
manibus tenetur, et caetera quae, causa brevitatis, praetereo exponendo
ponemus. Pes aratri, super quem caetera fabrica consistit, fides est
quae aliarum est origo virtutum. Lignum longum, quod in longum
extenditur, quod hagiam voce rustica nominamus, spem significat, de
cujus longitudine scriptum est: Sperastis in Domino in saeculis
aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum (Isa. XXVI). Manubrium, quod
bifurcum est, et utraque manu tenetur, charitatem demonstrat, quam
dextera tenemus dum benefacimus amicis, sinistra dum benefacimus
inimicis. Aures aratri virtutem significant obedientiae, quia auribus
audimus, et obedimus. Rotae scientiam duorum Testamentorum designant.
Recte namque per rotas Testamenta figurantur, quae quasi deorsum tangunt
terram per historiam, et sursum levantur per allegoriam, deorsum
deponuntur per sensum carnalem, sursum levantur per sensum spiritualem,
deorsum per significantia, sursum per significata. Vomer et culter,
quibus scinditur terra et aperitur, rationem et intellectum designant,
quae per occulta creaturarum, et obscura Scripturarum rimamur et
volvimus. Jugum, quod cervices premit, pondus divini timoris exprimit,
quod mentibus nostris imponitur, ne noster sensus per elationem contra
Deum erigatur. Vincula, quibus jugum ligatur, praecepta divinae legis
sunt. De contemptore hujus jugi et horum vinculorum scriptum est: A
saeculo confregisti jugum, ruvisti vincula; dixisti: Non serviam (Jer.
II). Boves, qui arando laborant, sensus corporales, qui, propter
utrumque sexum duplicati, decem fiunt. Qui bene dicuntur esse boves per
maturitatem, non tauri per dissolutionem; boves per continentiam, non
tauri per lasciviam. Stimulus, quo punguntur, afflictio corporis est in
vigiliis, et jejuniis, et caeteris hujusmodi. Terram, quam debemus
arare, nosmetipsi sumus, quos debemus arare per compunctionem, quae
nascitur de scrutatione peccatorum nostrorum; binare per compunctionem,
quae oritur de consideratione coelestium donorum nobis collatorum;
tertiare quoque per compunctionem, quae oritur ex praegustatione
futurorum bonorum. Debemus etiam fimare terram istam per memoriam
antiquarum et iniquarum conversationum nostrarum. Quasi namque de
singulis mansiunculis animalium nostrorum fimum super terram nostram
ducimus, dum quaecunque quae in conversationibus praeteritis carnaliter
et bestialiter egimus, ad memoriam plangendo revocamus. Et quasi per
partes spargimus, dum singula male acta pro loco et tempore, pro
qualitate et quantitate discutimus.
Habemus itaque, fratres, per fidem pedem aratri, hagiam per spem,
manubrium per charitatem, dexterum cornu ejus per dilectionem amicorum,
sinistrum per dilectionem inimicorum, aures aratri per obedientiam,
rotellas per utriusque Testamenti scientiam, cultrum et vomerem per
sanam rationem et sanum intellectum, jugum per timorem divinum,
corrigias per praecepta legis, boves per quinque sensus corporis,
stimulum per afflictionem carnis, araturam triplicem per triplicem
compunctionem, fimaturam per peccatorum recordationem. Semina autem
nostra sunt dona divina; vas in quo ea servamus intellectus et sensus
spiritualis est. Ista semina terrae mandamus, quando ea affectui et
effectui mancipamus: affectui per dilectionem, effectui per operationem.
In lacrymis seminamus, in exsultatione metemus. Seminamus in lacrymis,
quia omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patientur (II
Tim. III); metemus in exsultatione, quia gaudebimus in retributione.
Quod ipse praestare dignetur qui vivit et regnat, etc.
|
|