SERMO XVII. In Epiphania Domini.

Vivet, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI). Quis est qui vivet, et cui dabitur de auro Arabiae? Puer qui natus est nobis, et filius qui datus est nobis, cujus nomen Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis (Isa. IX). Admirabilis gloria, consiliarius sapientia, Dens natura, fortis potentia, pater misericordia, princeps justitia. Admirabilis gloria, quia et angeli, prae nimia admiratione gloriae ejus, in ipsum prospicientes deficiunt, et cantant dicentes: Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae. Consiliarius sapientia, quia est Angelus magni consilii, qui hominem in invio infidelitatis et iniquitatis errantem reduxit. Deus natura, quia deitatem habet per naturam, et aliis tribuit esse deos per gratiam. Fortis potentia, quia principem hujus mundi custodientem atrium suum, id est mundum, debellavit, et vasa ejus, id est animas, in quibus iniquitatem posuerat, ad vitam tamen praedestinata diripuit, et ipsum dejecit, et alligavit (Luc. II), ne more antiquo in homine dominetur, donec in tempore Antichristi ad modicum ipsius permissione solvatur, et postea cum suis in die judicii in infernum redigatur. Pater misericordia, quia paterna pietate ad nos venit, et nos redemit, et justificavit et beatificavit. Venit per humanitatem, redemit per passionem, justificavit per gratiam, beatificavit per gloriam. Princeps justitia, quia reddet unicuique quod suum est, bona bonis, mala malis, bonis gloriam, malis poenam. Admirabilis ergo est gloria, consiliarius sapientia, Deus natura, fortis potentia, pater misericordia, princeps justitia. Vivet et dabitur ei. Quid dabitur ei? De auro Arabiae, non solum de auro, sed et de thure, et de myrrha. Aurum, propter fulgorem divinae cognitionis, significat claritatem, id est fidem; thus, propter suam redolentiam, significat bonam opinionem; myrrha, quae corpora servat incorrupta, designat carnis incorruptionem. Possumus autem de myrrha, propter ejus amaritudinem, multiplices trahere significationes. Est etenim myrrha doloris, est et myrrha timoris, est et myrrha compunctionis, est et myrrha confessionis, est et myrrha satisfactionis, est et myrrha exercitationis, est et myrrha laboris, est et myrrha subjectionis, est et myrrha compassionis; est myrrha quoque passionis. Myrrha doloris est, quando transacta mala recogitamus, et inde dolemus. Myrrha timoris est, quando pro malis, quae commisimus, futuram poenam timemus. Myrrha compunctionis est, quando, cogente dolore et timore, de malis perpetratis compungimur. Myrrha confessionis est, quando mala, quae egimus confitendo erubescimus. Myrrha laboris, satisfactionis, quando, post confessionem de transgressione divinae legis, Deo per afflictionem poenitentiae pro modulo nostro satisfacimus. Myrrha laboris est, quando in sex operibus misericordiae proximo exhibendis laboramus. Myrrha exercitationis est, quando, vitiis expulsis, per diuturnum exercitium ad virtutes pervenimus. Myrrha subjectionis est, quando sublimiori propter Deum subdimur, et inde nonnunquam amaritudinem toleramus. Myrrha autem compassionis est, quando alienis malis compatimur. Myrrha vero passionis est, quando mala nostra patimur.

Habemus itaque decem species myrrhae: primam per dolorem, secundam per timorem, tertiam per compunctionem, quartam per confessionem, quintam per satisfactionem, sextam per exercitationem virtutum, septimam per exhibitionem bonorum operum, octavam per subjectionem, nonam per compassionem, decimam per passionem. Offeramus et nos, fratres, nato Domino, aurum, thus et myrrham. Aurum per fidem, thus per bonam opinionem, myrrham per carnis nostrae incorruptionem, et secundum multiplicem superiorem myrrhae divisionem. Et quia nihil sine divina gratia possumus, ipsam semper imploremus, ut per ejus auxilium valeamus hanc offerre oblationem et ad aeternam pervenire retributionem. Quod nobis praestare didignetur qui vivit et regnat, etc.