|
Ecce concipies, et paries filium (Luc. I). In Annuntiatione Dominica,
fratres charissimi, locuturi, compendiosum vobis sermonem faciemus, ne
vestram dilectionem oneremus. Et quia modum sacratissimae conceptionis,
multis Scripturis exponentibus, nostis, placet ipsum modum illibatum
praeterire, et aliquid quod vestros mores aedificet proferre. Debemus,
fratres, nosmetipsi mater esse Christi, si volumus esse justi, si
volumus esse beati: justi per gratiam, beati per gloriam. Debemus
Christum concipere, Christum parturire, Christum parere, Christum natum
possidere. In generatione carnali prima est conceptio, secunda
parturitio, tertia partus, quarta nati possessio in qua est gaudium,
quia natus est homo in mundum, nec meminit pressurae mater transactae
(Joan. XVI). In spirituali autem hac generatione prima est fides,
secunda bona voluntas, tertia bona actio, quarta aeterna beatitudo. In
carnali generatione prima est commistio maris et feminae quando femina,
retento semine, fecundatur. Deinde parturitio, id est partus paratio,
fetus videlicet concepti augmentatio, vegetatio, membrorum formatio et
dispositio, sensificatio hominis atque perfectio. Denique igitur
sequitur partus, id est fetus editio, in qua est maximus matri dolor,
angustia, labor et clamor. Ad ultimum sequitur nati filii possessio, in
qua prae nimio gaudio quod natus est homo in mundum, mater praeteritae
pressurae non recordatur. Sic in spirituali generatione, in qua Deus
masculus est, anima femina. Quando ipse Deus animae conjungitur,
concipit anima Christum per fidem. Fides namque prima est omnium
bonorum, sine qua impossibile est placere Deo, sicut impossibile est
naturae ut sine semine generetur homo. Deinde sequitur parturitio,
quando concepti cognitio boni per bonam voluntatem augmentatur, et per
affectionem sensificatur, et quasi membratim per desiderium operandi
disponitur. Sequitur partus, quando foris bonum per actionem
manifestatur, quod prius intus in bona voluntate continebatur; in qua
est labor et clamor matris, quia gravatur tunc anima propter
infirmitatem et murmurationem carnis. Sed quandiu durat partus iste,
quandiu vivitur, semper fetus iste editur, quia quandiu est tempus
vivendi, semper est tempus bene agendi. Quando vero homo moritur, tunc
perfecte puer nascitur, quia in solo die mortis perfecte declaratur
virtus et meritum operis. Nati filii possessio, aeterna est beatitudo,
in qua videbimus Christum et gustabimus: videbimus per contemplationem,
gustabimus per dilectionem. De hujus nativitatis gaudio et fructu
scriptum est: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini,
filii merces, fructus ventris (Psal. CXXVIII). Concipimus ergo Christum
per fidem, parturimus per bonam voluntatem, parimus per bonam actionem,
gaudebimus de nato filio per aeternam retributionem.
Sciendum autem est quod carnaiis anima non potest suscipere Christum,
sicut lignea fenestra non potest suscipere in se solarem radium. Et
sicut vitrea fenestra in se suscipit radium solis, et ipse radius eam
intrat et penetrat: sic anima spiritualis, sordibus vitiorum purificata
et sole virtutum clarificata, Christum concipit. Quid est namque in
fenestra lignum, nisi corpus? Quid vitrum, nisi spiritus? Ferrum autem
quod panellos ligat, eo quod ferro domantur omnia, significat rigorem
severitatis, et plumbum, propter ponderositatem, virtutem gravitatis;
diversae laminae diversi sunt sensus animae, quorum alii disponuntur
sursum per contemplationem Dei, alii deorsum per curam sui, alii
dextrorsum per dilectionem amicorum, alii sinistrorsum per dilectionem
inimicorum, alii in circuitum per circumspectionem motuum. Naturalis
puritas vitri significat virtutes nobis datas per naturam; colores
superadditi, virtutes nobis collatas per gratiam; picturae imaginum
exempla significant sanctorum, quae diligenter in nobis pingere debemus,
virtutes eorum cogitando: innocentiam Abel, justitiam Noe, fidem
Abrahae, perseverantiam Isaac, tolerantiam Jacob, castitatem Joseph,
mansuetudinem Moysi, constantiam Josue, charitatem Samuelis, humilitatem
David, zelum Eliae, abstinentiam Danielis, praecipuam S. Joannis
Baptistae humilitatem, et castitatem B. Mariae. Sed et crucem in nobis
pingimus, cogitando continue passionem Domini, quam pro nobis sustinuit.
Sic pingamus in nobis aliorum imagines sanctorum, cogitando et imitando
virtutes et exempla eorum
In hac itaque, fratres, mystica significatione vitreae fenestrae lignum
est corpus, vitrum spiritus, ferrum severitas, plumbum gravitas,
singulae laminae singuli sensus animae, puritas vitri virtutes nobis
datae per naturam, colores additi, virtutes nobis collatae, per gratiam,
picturae imaginum exempla sanctorum. Simus igitur, fratres charissimi,
spirituales ut irradiemur radio solis justitiae, et spiritualiter
concipiamus et pariamus Christum filium virginis Mariae, ut sic
perveniamus ad gaudium retributionis aeternae, ipso praestante qui venit
et regnat, etc.
|
|